Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.134 » Pag 317 - 318

10.134
317
318

317
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo hoctuagesimo, mense martio tertia indictione.
Ego Mirandus filius quondam Sergi presbiteri vone mea
volunttate ante subscripti testes venundedit tivi Lidto filio quondam
Musandi una pecia de terra mea cum arbusto vitatum, quod
abeo in finibus Nucerie a subto locum ubi Campu de Are dicitur,
qui est per ec finis et mensuris iusto passu ominis mensuratis:
a parte orientis fine qui fuit de eredes Moderici, passus octoginta
nobem; a parte meridiei fine de eredes Russinii, passus
quadtuordecim et gubitum unum et palmum unum; a parte occidentis
fine de alteris ominibus, passus alii octuaginta nobem;
a parte sebtemtrionis fine via pubplica, passus tridecim. integra
suprascripta pecia de terra per iamdictis finis et mensuris
sicut suprascriptum est tivi suprascripti Lidti venundedit cum omnibus
que intra eandem nostra vendictione aventibus cuntisque earum
pertinentiis et cum vice de vie sue, ut semper sit in potestati
tue et de tui eredes faciendi ex eo quicquit volueritis; et probter
confirmationem uius vendictionis sussepi a te nomine Lidto auri
tari voni septuaginta in omni deliveratione. et per comvenientia
ego suprascripto Mirandus guadiam tivi Lidto dedit et fidemiuxorem
tivi posuit Iohannes filius quondam Petri qui Costa clamatur,
et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere
tivi tuique eredibus integra suprascripta nostra vendictio
per iamdictis finis et mensuris sicut suprascriptum est cum vice
318
de vie sue ab omnibus ominibus omnique partibus; et quando volueritis
tu et tui eredes potestatem aveatis modis illam defendere
sicut bultis cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo hostenderitis.
et si sicut superius scriptum est semper taliter illut
tivi tuique eredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis
quicquam removere aut contradicere presumserimus, per quemlivet
modum per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus componere
tivi tuique eredibus et cui ec cartula in manum paruerit
triginta auri solidos constantinatos et suprascripta vobis adimplemus.
Quam te Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum Nucerie. S.
+ Ego Dauferius.
+ Ego Lando.
Torna all'inizio