|
80
+ In nomine domini tricesimo sexto hanno principatus domni nostri guaimari, et sexto
hanno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprelis, septima
indictione. Ideoque ego sillictus filius stefani, de sicut mihi congruum esse videtur, bona
enim mea volumptate ante subscripti testes per hanc cartulam venundedit tibi iohanni filio
idem iohanni presbiteri per absolutione ipsius supradicti stefani genitori meo, ibidem
astante tota et inclita ..... terra mea, qui est castanietum quem habeo in locum paternum,
ubi ad masclatora dicitur, per as fines et mensurias: a pars orientis fine tuaque
iohanni presbiteri, sunt passi triginta sex: a pars septemtrionis similiter fine tuaque iohanni
presbiteri, passi quattuordecim minus gubitum unum: a pars occidentis fine de consortibus
nostris passi quadraginta: a pars meridie fine dominici, passi decem et hocto et medium
passum, totum mensuratum ad iusto passum homini; hec vero rebus per iamdicte finis et
mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se habentibus et cum vice de via sua,
et cum omnis arboribus et pomifera sua, trasactibus nomen a funditus illos tibi qui supra
iohanni presbiteri in integrum venundedit, unde nec mihi qui supra sellicti vinditori,
neque quarta uxori mee, nec quarta genitrice mea, nec cuiqua hominibus nihil restitit,
81
nec dicimus remanere sortionem. Et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea vinditionem
nunc a presentis recepi a te qui supra iohanni presbiteri emtorem meum statutum
pretium, idest aurei tari boni numerum duo et tertium de tari in omnem deliberationem,
sicut inter nobis comvenit: finitoque vero pretium ipsum apud nos ea rationem, ut a nunc
diem presenti et perpetuis temporibus tu qui supra iohanni presbiteri quam et tuis heredibus
predicta mea vinditione, ut superius legitur, in omnibus securiter et firmiter eos
habere et possidere valeatis, et faciatis exinde omnia quod volueritis, absque omni contrarietate
mea aut cuiqua hominibus; ex qua promisi et guadia tibi qui supra iohanni presbiteri
dedit, et mediatorem tibi posuit citru filium stefani presbiteri per absolutionem
predicti stefani genitori meo; et per eadem guadia obligo me qui supra sellictus et meis
filiis et heredes, tibi qui supra iohanni presbiteri quam et ad tuis heredibus, predicta mea
vinditionem, ut superius legitur, a partibus uxori mee et a pars genitrice mea et da omnes
homines antistare et defensare promittimus; quod si minime potuerimus eos vobis defensare,
vel si nos ipsis forsitans per quolibet ingenium vinditionem istam, quam prelegitur,
remobere aut retornare quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio nostra sit
exinde tacita et vacua et inanis, componere obligo me qui supra sellicti, vel meis filiis et
heredes, ad componendum tibi tuique heredibus, vel cui cartula ista vice vestra in manu
paruerit, viginti aurei solidi constantini, et quod apud vos fuerit remelioratum aut super
factum edificium, sub estimatione pretii nos vobis restituamus; de colludio autem secundum
legem nos vobis iuremus per dei misteria, ista super scriptione vinditionis fecit per
absolutionem predicti stefani genitori meo; si autem de esdicta mea vinditione vobis vel
ad vestris heredibus causa fuerit exurte, et per bobis ipsis inde volueritis exe autores et
defensores, in omnibus licentiam et potestatem abeatis vos et vestris heredibus, cum ista
cartula et cum omnis alia monimen et ratione, que inde habere potueritis, exinde causare,
et omnia agere et perficere, et rebus ipsa vobis defensare, sicut vultis. Nam, quando
nos vel nostris heredes quesieritis habere autores et defensores, nos autem vel nostris heredes
rebus ipsa vobis defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur. Et taliter
scribere rogavimus te sellictus presbiter et notarius.
+ Ego mirandus
+ Ego ioannes.
| |