304
+ Ego Robbertus filius bone memorie Iordanis principis procurator
scilicet principatus Capuae cum subscriptis baronibus et ceteris aliis per
interventum Goffridi de medania. Concedo et Confirmo. in Monasterio beati
Laurentii. levite et martiris christi. constructo prope aversana urbe. cui dominus
guarinus venerabilis abbas prehest. Quadraginta modios terrarum ad
pontem sancti Martini in territorio Capuae in subscriptis locis. ad passum
Landonis senioris gastaldei set ad mensuram de passo aversanae urbis. sunt
modios triginta et septem. Videlicet ad fossas figulorum modium unum.
et ad anglonem iuxta laneum modios septem. Ad locum qui vocatur frigidus.
modios sex. et quartas septem. Ad fossatellum. modii duo. et quarte
tres. Ad frascaritum vero modios viginti. Etiam et in territorio matalonis
duas petias terrarum in subscriptis locis et per subscriptos fines. quas et
quos omnes modios terrarum. Goffridus de medania pro anima Robberti de
medania aliorumque parentum suorum in prephato monasterio dedit et optulit
meo concessu. Prima ex ipsis petiis terrarum. est in territorio matalone
in loco scilicet qui dicitur alicicini et hos habet fines. Ab uno latere
quod est a parte orientis. est finis terra ardoyni de matalone. et finis terra
iohannis limatano. et finis Stephani malfridi et finis via publica. sunt
inde per longitudinem. passus ducentos et sexaginta et quinque. Ab alio
vero latere est finis terra predicti Ioffridi. sunt inde passus ducentos et sexaginta
et septem. Ab uno Capite quod est a parte meridiei est finis terra
heredum iohannis tilla. et finis terra iohannis alvo sunt inde per latitudinem
passus sexaginta et octo. Ab alio vero capite est finis terra iohannis
sabbatini sunt inde passus Sexaginta et octo. Secunda vero petia. est propae
aecclesiam Sanctae Mariae virginis de iugnano. Ab uno latere quod est a
parte orientis est terra filii aginardi: sunt inde. passus duo centos et Sexaginta.
Ab alio vero latere est finis terra. landonis tille filii quondam iohannis
tille. sunt inde similiter passus ducentos et sexaginta. Ab uno Capite quod est
a septemtrione. est finis via publica sunt inde passus per latitudinem viginti
et quattuor. Ab alio vero capite. est finis alia via publica. sunt inde passus
viginti. Has predictas duas petias terrarum per predictos fines mensurate
305
ad passum landonis seniori gastaldei. nec non et totam terram quam superius
adscripta est in territorio capuae ut dixi. Una cum omnibus inferioribus
ac superioribus earum omnium quam et cum viis in ipsis terris intrandi
et exeundi. et cum universis pertinentiis illarum. Ego prephatus
Robbertus cum subscriptis baronibus et cum aliis de precatu predicti Ioffridi
de medania in iam memorato monasterio Sancti laurentii. Concedimus
et Confirmamus imperpetuum per hanc paginam. ad possessionem et potestatem
eiusdem monasterii et predicti domini Guarini venerabilis abbatis
eiusque successorum. omnium faciendi exinde utilitatem eiusdem monasterii.
Remota omni inquietudine Contrarietate et molestia omnium mortalium persona.
Quod Si quis hanc nostram concessionem et confirmationem in aliquo
violator esse presumpserit. Quinquaginta libras auri purissimi persolvat.
Medietatem in prephato monasterio. et medietatem Capuanae curiae. et soluta
pena hoc scriptum cum omnibus quae et qualiter continet. firmum.
munitum atque inviolabile maneat imperpetuum. et ut hoc firmius credatur
et diligentius ab omnibus observetur. manu propria subscripsi. et meo sigillo
siggillari precepi.
+ EGO PREPHATUS ROBERTUS:
+ EGO IORDANUS
+ EGO PREDICTUS GOSFRIDUS DE MEDANIA
+ Ego Anseri.
+ Ego Iuo economus.
+ Ego Rodulfus filius Rahelis.
+ Ego Willelmus de pirolo.
+ Ego Guarinus
+ Ego Robbertus abbas.
+ Ego Alexander
+ Ego Ioffridus de poholdone
+ ego petrus stanctiotus
Ex Iussione predicti Robberti Scripsi EGO QUIRIACUS PALATINUS
IUDEX. preceptum istud In anno dominice Incarnationis Millesimo
Centesimo Sexto. DATUM Capuam Mense Aprelis per Indictionem
quartadecimam
|