|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et nono anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense december undecima indictione.
 Memoratorium factu a me machenolfus subdiaconus filius granati, eo quod in sacratissimo salernitano
 palatio ante suprascripta gloriosa potestate, ei ibidem astante petrus iudex pro pars
 et vice ecclesie sancti maximi, una mecum esse romoaldus castaldus qui est unum de dominii
 ipsius ecclesie, coniunctus sum cum iaquintus filio mani abitatore de locum muntoru propter
 rebus predicte ecclesie que est in eodem loco muntoru, ubi campu faraone vocatur, unde iam
 ante os annos domnus maio archidiaconus et abbas predicte ecclesie cum ipsum iaquintus et
 iohannes germani eius exinde in contentiones fuit, et per combenientia illut eorum ad pastenandum
 
 arbustum et abellanietum ipse domnus abbas tradiderat per finis et mensurie pro pars
 predicte ecclesie. modo quidem, sicut diximus, cum ipse iaquintus sum coniunctus postulantes
 nobis, ut inclita ipsa sua sortione de predicta rebus, quod est medietate, qualiter illut at pastenandum
 compreensum abuit, remitterent at potestatem predicte ecclesie, ad avendum illut pars
 ipsius ecclesie et faciendum exinde omnia quod boluerit. et sua bolumtate per vona combenientia
 guadia michi ipse iaquintus dedit et se ipsum mediatorem posuit; et per ipsa guadia obligavit
 se et suos eredes, ut non aliquando tempore per nullis modis querere de ipsa rebus tollere, aut
 laborare, aut in partibus ipsius ecclesie quodcumque causationes exinde emittere aut preponere.
 et si aliquit de ea, que superius legitur, quesierit removere aut contrare, seu si de ipsa rebus
 tollere aut laborare quesierit, vel si quodcumque causationes exinde preposuerit, per ipsa guadia
 componere obligavit se et suos heredes in partibus predicte ecclesie triginta auri solidos constantinos.
 et ego pro taliter per largietate et absolutione ipsius domni abbati pro pars ipsius
 ecclesie sublaxavimus ei omnes calumnie et obligationem, quod at partibus iamdicte ecclesie
 obligatus fuit facere per ipsum brebem quod de ipsa rebus ille pastenare et hoperare debuit, quod
 partibus ipsius ecclesie exinde firmatum abet. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius.
 + ego qui supra petrus iudex.
 |  |