|
198
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo octabo, mense martio quintadecima
indictione. Ante me Petrum iudicem Adelarius filius quondam
Romoaldi et Gemma uxor sua filia cuiusdam Petri coniuncti sunt
cum Stephano Amalfitano cognomento Cannaberde filio quondam
Iohannis Amalfitani qui dicebatur da lu Valneu, et ipsi vir et
uxor comuniter clarificaverunt se habere terram cum arbusto et
insiteto que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Trasboneia
ubi proprie Clusum dicitur, quam dixerunt esse per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis
finis via sicut revolvit et per eam secus istam terram mensurati
passibus septuaginta duobus; a parte meridiei aliquantum finis
via et finis rebus pertinentie monasterii Beate et gloriose
semperque virginis et Dei genitricis Marie de Duliaria pertinentie
Amalfitane et recte mensurati passus triginta usque primum terminem;
et a completis ipsis passibus triginta ascendit in partem
occidentis iuxta ipsa rebus pertinentie suprascripti monasterii,
mensurando passus septuaginta quattuor usque secundum terminem
et ab inde vadit in ipsa parte occidentis iuxta ipsa rebus
pertinentia eiusdem monasterii, recte mensurati passus quadraginta
septem usque viam que ducit ad Vitemenia; ab ipsa parte
occidentis est finis ipsa via que ducit ad Vitemenia, et per eam
secus istam terram mensurati passus nonaginta; a parte septemtrionis
finis rebus pertinentie Mascini clerici germani ipsius
Adelarii qualiter ei ab ipso Adelario in sortem evenit et secus
ipsam finem mensurati passus septuaginta, et est ibidem per latitudinem
ista terra recte in parte meridiei passus octoginta septem
usque illum locum quo ipsum secundum terminem fictus est,
et ab eo loco quo ipsi septuaginta passus completi sunt vadit
199
in ipsa parte orientis secus ipsa rebus suprascripti Mascini qualiter
ei ab ipso Adelario in sortem evenit et mensurati iuxta ipsa
rebus passibus septuaginta octo, et est ibidem per latitudinem ista
terra recte in ipsa parte meridiei usque ipsum primum terminem
passibus octoginta et ab eo loco quo ipsi septuaginta octo passus
completi sunt vadit in ipsa parte orientis erga ipsa rebus suprascripti
Mascini pertinentie, qualiter ei ut dictum est ab ips
Adelario in sortem evenit et erga ipsa rebus mensurati passibus
quadraginta nobem usque priorem finem. de tota vero suprascripta
terra cum arbusto et insiteto per iamdictas fines et mensuras qualiter
suprascriptum est quartam partem pertinere dixerunt ipsi Gemme
per suum scriptum morgincaph ei ab ipso Adelario viro suo
dato alia die eorum copulationis, et tres partes ipsi Adelario.
et volens ipsa Gemma ipsam quartam partem suam de suprascripta
terra cum arbusto et insiteto comuniter cum ipso viro suo venundare
et obserbans ea que in Langobardorum regum edicto
scripta sunt de muliere que res suas comuniter cum viro suo venundare
voluerit, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus
ipsius Gemme parentibus et in mea et ipsorum parentum presentia
ipsa Gemma violentia aliqua se pati non reclamavit set bona sua
voluntate ipsam quartam partem suam de suprascripta terra sibi ut
dictum est pertinentem se cum ipso viro suo comuniter venundare
dixit, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stavile
debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam Iohannes
scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit.
his ita peractis ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, sicut eis
congruum fuit, bona eorum voluntate per convenientiam, per hanc
cartulam comuniter venundederunt ipsi Stephano Amalfitano totam
et integram suprascriptam terram cum arbusto et insiteto, quam
se ut dictum est clarificaverunt abere per ipsas fines et mensuras
qualiter suprascriptum est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum una cartula
ex parte de suprascripta venditione continentia, que scripta est per
Iohannem notarium in anno a suprascripte dominice incarnationis
millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
200
principatus suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi
principis, mense octobri tertiadecima indictione, in qua ego
meum nomen propriis subscripseram digitis. ea ratione ut integrum
ipsam venditionem quemadmodum suprascriptum est semper sit
in potestate ipsius Stephani et heredum eius et liceat illum et eius
heredes de ea facere quod voluerint; et propter confirmationem
huius venditionis ipsi vir et uxor communiter susceperunt ab ipso
Stephano statutum pretium auri solidos tarenorum monete
Amalfitanorum quadringentos in omni deliberatione. et per convenientiam
ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, tamen ipsa Gemma
cum consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, cum
cuius consensu et voluntate ipsa Gemma omnia que in hac cartula
scripta et scribenda sunt fecit, communiter guadiam ipsi Stephano
dederunt et fideiussores ei communiter posuerunt Ursum qui
dicitur de Gecza filium Sergii Atrianensis et Petrum filium
quondam Ademarii cognomento de Corba, et per ipsam guadiam
obligaverunt se ipsi vir et uxor comuniter et suos heredes semper
defendere ipsi Stephano et illius heredibus integrum illud quod
ei sicut suprascriptum est comuniter venundederunt ab omnibus
hominibus. ea ratione ut, quando ipse Stefanus et sui heredes ipsos
Adelarium et Gemmam et eorum heredes defensores de eo quod
ei sicut suprascriptum est comuniter venundederunt habere quesierint,
tunc per omnes vices ipse Stephanus et suos heredes dent
eis et eorum heredibus suprascriptum cartulam iusta ratione salbam
abendam per omnes vices diebus sexaginta, et tunc per omnes
vices ipsi vir et uxor et eorum heredes integrum illud quod ei sicut
suprascriptum est venundederunt ipsi Stephano et illius heredibus
defendant qualiter suprascriptum est, et post completos ipsos
dies per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes cartulam
ipsam iusta ratione salbam qualem eis data fuerit ipsi Stephano et
illius heredibus reddant; et ipsi vir et uxor comuniter tribuerunt
ei licentiam ut, quando ipse Stephanus et sui heredes voluerint, potestatem
habeant illud quod ei sicut suprascriptum est venundederunt
per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
201
scriptum est ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, et eorum
heredes ipsi Stephano et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam comuniter obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi Stefano eiusque heredibus quingentos auri
solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
SI D
| |