|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octabo anno
 principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principes, mense iunius nona indictione. memoratorium
 factum a me iaquintus clericus filius gaudiosi, eo quod ante supscripti testes per largietate
 et absolutione domni maioni archidiaconi ecclesie sancti maximi, situs intus hanc salernitanam
 cibitatem, et ipse abbas est unum de dominii ipsius hecclesie, una nobis adesset aghernardus
 notarius adbocatorem predicte hecclesie, per bona combenentia ad laborandum et pastenandum
 tradidimus ursi filio petri qui dicitur pappacena, de rebus predicte ecclesie pertinentem,
 quem ego in beneficium teneo a pars ipsius hecclesie in finibus nuceria ubi agella
 dicitur, que sunt pecie tribus: due ex ille sunt arbustate et alia est bacua, et castanietum ibidem
 coniuntum in quo aliquante insites sunt. et est una ex ipse pecie de terris cum arbustis
 per mensuria: a partibus orientis passi biginti quinque, et a septemtrionalis abet passi
 sexaginta unum, et ab occidentis passi triginta unum, et a meridie passi sexaginta tres. et
 ipsa alia pecia de terra cum arbustum a septemtrionalis abet passi triginta duo, et a pars occidentis
 passi sexaginta sex, et a meridie passi triginta sex, et ab orientis sunt passi sexaginta,
 et ex omni parte sunt coniunte ad fine rebus predicte hecclesie. iste pecie de terris
 cum arbustis tradidi ei ad laborandum tali ordine, ut amodo et semper ille et eius heredes
 ipso arvustum sue potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitati ibi facere
 rationabiliter, et de quod ibidem seminaberint, deant nobis inde terraticum secundum consuetudinem
 de ipso locum, et annualiter abtis temporibus ambo suprascripte pecie de terris
 cum arbustis potare, propaginare, sculciare, et cludere, et ubi meruerit, arbores et bites
 
 plantare, et sic totum eos de super et de supto laborare, sicut locus ipse meruerit, quatenus
 proficiant et non dispereant, ut totum bene paread laboratum et cultatum; et annualiter per
 vindemie faciant nos vel pars ipsius hecclesie scire, ut dirigant ibidem missum suum, et
 illis totum ipsum arbustum bindemiare, et totum ipso vinum ibidem ad palmentum et omnis
 poma exinde per tempore per medium equaliter dividere: pars ipsius hecclesie tollant illut
 medietatem, et ille medietatem. Et ipsa alia pecia de terra vacua qui est coniunta ad predicto
 castanietum, quod ei ad pastenandum abellanietum tradidi in ipso locum agella, per hec
 mensuria: ab orientis abet passi quinquaginta duo: a septemtrion passi biginti septem et medium
 passum: ab occidentis passi quinquaginta, et a meridie passi biginti duo et pedem
 unum et planta: tota suprascripta mensuria mensurata est ad passum qui signatum est in obsida
 hecclesie sancti marcelli situs ante ipso castello betere de nuceria. hista pecia de terra bacua
 cum ipso castanietum qui est ibidem a super coniuntum, et cum ipsi insites, inclitum, ut
 diximus, illut ei tradidi tali ordine, ut amodo et semper ille et heredes eius ipso castanietum
 et tota ipsa terra bacua per ipsa mensuria sue potestatis tenere et dominare, et omni tempore
 abitare in una de ipse pecie de ipsis rebus, qualis eorum placuerit, et in tota ipsa terra bacua
 per ipsa mensuria pastenare abellanietum, ut amodo et usque decem anni completi perfectum
 abellanietum factum et cultatum abeant, sicut de tantos annos in ipso locum meruerit;
 et a quo parutus sit, ut abellane inde colligere, tunc per omnis annum amodo et semper ille et
 eius heredes ille colligere et seccare et tertiam partem secche exinde ad missos nostros dare, et
 annualiter colligere ipse castanee et tertiam partem secche similiter ibidem ad missos nostros
 dare, et amodo et usque quinque anni completi insitare quantum melius potuerit de ipso castanietum,
 et quante insites inde collexerit, sibe de ille quomodo ibi sunt, sibe de ille quod
 insitaberit, medietatem secche ibidem ille nobis deant seu ad misso nostro; et quantum de ipso
 castanietum non potuerit insitare usque ipsi quinque anni, potestatem abeant pars ipsius hecclesie
 alteriis illut ad insitandum dare, et quale missum nostrum illuc direxerimus pro ipsa
 nostra sortione de omnia quantum supra diximus, illis autem eum notrire rationabiliter secundum
 suam possibilitatem, donec pro ipsa sortione nostra recipiendum ibi steterit, sibe
 si nos ibidem yerimus pro eo; et si boluerimus ibidem reponere annualiter ipsa nostra sortione
 de ipso vinum, demus eorum horganeo bonum da vinum, et ille eum recipere et conciare
 et reponere in applictum coniuntum ad reditum in quo ille abitaberit, et faciant illut salbum,
 donec illut inde tulerimus absque degeneratione et ingne, et donec steterimus nos aut
 misso nostro pro ipsa sortione nostra recipiendum, resideamus in ipso applictum, sicut meruerit,
 
 et ibi maneamus. et si da ipsi decem anni in antea noluerint ipsa tota suprascripta tradictio
 tenere per supradicto ordine, licead illum et heredes eius cum uxoribus et filiis et hominibus
 eorum inde exire et excotere inde omnis redita et palmenta et omnis illorum causa, et
 pergere cum eo ubi boluerint, et tota et inclita suprascripta rebus ebeniad ad potestatem pars
 ipsius hecclesie, et ipso organeo nobis retdant; et si antea quam illut dimiserint, de ac terra
 salernitana exierint aliubi ad abitandum, si infra tribus anni fuerint rebersi, tunc, si illis boluerint,
 ipsa rebus in predicto ordine ebeniant ad eorum potestate; et si infra tres anni rebersi non
 fuerint, non querant amplius ipsa rebus tenere: tamen, si noluerimus, donec illut tenuerit, reponere
 ipso vinum ibi, portarent ipsa nostra sortione usque cellario ipsius hecclesie da ipsi pariti
 in ipsa fines nucerie. de qua per bona combenientia guadia nobis ipse ursus dedit et mediatorem
 nobis posuit se ipsum et petrus de ayrole, ubi caprile dicitur, filius ermengari; et per ipsa
 guadia obbligavit se et suis heredibus, ut si aliquit de omnia suprascripta contradixerit et talia
 nobis et a pars ipsius hecclesie non adimpleberit, per ipsa guadia componere hobligavit se et
 suis heredibus nobis et ad partibus predicte hecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et
 hunc brebem scripsi ego superius dictus aghenardus notarius.
 + ego grimoalt
 + ego andreas
 + ego petrus me subscripsi.
 |  |