Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 4.713 » Pag 8 - 9

4.713
8
9

8
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius, secunda indictione.
Memoratorium factu a me landolfus comes filius quondam guaimari comiti, eo
quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit iohanni et petri germani filii
quondam maroni, et petri congato illorum filio petri turbi, due clusurie de terra cum arbustum
vitatum, et pomis, et insiti, et castanei, quod abeo in locu silia ista parte flubio
pecentino per finis et mensurie. Una de ipse clusurie de una parte fine mea inde sicut
rebolbit, inde sunt passi centum sexaginta octo: de super fine mea, sicut bia discernit,
sicut rebolbit ipsa via, inde sunt per ipsa via passi centum triginta nobem: ab oriente
fine mea, inde sunt passi nonaginta sex. Ipsa alia clusuria per ec finis et mensurie: ab
oriente fine mea, inde sunt passi octuaginta octo: de super similiter fine mea, inde sunt
passi quinquaginta octo: ab occidente similiter fine mea, inde sunt passi octuaginta: de
subtus a meridie fine mea, inde sunt passi sexaginta tres, tota soprascripta rebus ad iusto
passum omini: inclita ipsa clusuria priore tradidimus ipsius iohanni medietatem, et ipsa
alia medietate tradidimus ipsorum petri et petri, ipsa alia clusuria posteriore tradidimus
predicti germani filii maioni. In tali ordine illut eorum tradidimus, ut amodo et omni
tempore ad sua et de suis eredibus sint potestate illut tenendum, dominandum, et fobee
et omnis sue utilitatis ibidem faciendum, et ibidem residere et abitare, et totum ipso arbustum
suo tempore de super et de subter lavorare et cultare, sicut in ipso locum meruerit,
et, ubi meruerit, illut cludere et clusum illum abeant, et sic per annum totum
illut lavorare et cultare, ut proficiant et non dispereant, et salbum illut faciant, et per
annum de vindemie faciant me vel meos eredes scire, ut missum nostrum illuc dirigamus,
9
et illis totum illut suo tempore vindemiare et poma inde colligere, et omnis vinum exinde
ibique ad palmentum ibique inter nos dividamus per medietatem: nos tollamus illut medietatem,
et illis medietatem, et ipsa nostra medietate de ipso vinum ibique in domus sua
in organea nostra, quod ibique eis dederimus, per illis vona conciata vona, sicut meruerit,
et faciant illut salbum, dum illut inde tulerit, absque generatione et ingne, et ipso vinum
ibique reponant et faciant illut, sicut supradictum est; de que per annum in ipsa rebus
seminaverint, deant inde nobis ibique had aira inclita una tertia partem, et due sortis inde
sivi abere, ita ut per aire faciant scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et per annum
deant nobis palmentateca, et, dum missum nostrum ibidem steterit pro recipiendum ipsa
nostra sortione, illis eum nutrire secundum suam possibilitatem; castanee et insite que
per annum ibidem sunt, illis eam colligere et seccare, et medietatem ille nobis ibique
nobis dare, et medietatem ille heorum demus. Et quale tempore de ac terra salernitana
exierit aliubi ad avitandum; aut si tale culpa fecerit unde cecidere debuerit, suprascripta
rebus perveniant ad nostra potestatem, faciendum inde omnia quod boluerit. Sic tamen,
ut si infra tribus anni ibidem fuerit rebersi ad avitandum, vel ubi in gratia pervenerit
de ipsa culpa, suprascripta rebus ad illorum perveniant ad illorum potestatem, tenendum
et laborandum illut in suprascripta ratione: tantum ipsum annum, si lavoratum tollant
inde ipsum frudium si fuerit lavoratum, et quale tempore illis rebus ipsa tenere et lavorare
noluerit, aut non potuerit, suprascripta rebus vona laborata et cultata et clusa perveniant
ad nostra potestatem, faciendum inde omnia quod boluerimus, et ille inde exire
cum omnia sua causa mobilia et ire cum illut, ubi boluerit. Unde pro taliter guadia michi
dederunt et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaverunt se, et suis,
et eredes suas, ut si aliquit de omnia suprascripta nobis non adimpleberit et aliquit inde
contradixerit, per vona combenientia componere obligavit se et suis eredibus mihi meique
eredibus triginta auri solidos constantinos et omnia suprascripta nobis adimplerent. Et
hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ ego ermenandus
+ Ego grimoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio