|
233
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense septembri, secunda indictione. Ante me romoaldum iudicem melus filius angeli
abbatis et iohannes clericus filius quondam sergii atrianensis, et constantinus atrianensis filius
quondam urlandi, et maurus atrianensis filius quondam iohannis calbarusi, et leo atrianensis,
et grusa soror eius filii quondam constantini calbarusi, dum ibidem iohannes filius marini nunc
monachus maritus ipsius gruse adesset, coniuncti sunt, et per ipsum melum ostensum est unum
iudicatum, quod continebat. In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi
gloriosi principis, mense februario, quartadecima indictione. In sacro salernitano palatio
ante me romoaldum iudicem coniuncti sunt melus filius angeli abbatis et iohannes clericus filius
quondam sergii atrianensis, et ostendit singula iudicata, ex quibus unum legere feci continentibus.
In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense martio, duodecima indictione. Ante me iohannem iudicem melus filius angeli abbatis
coniunctus est cum iohanne clerico filio quondam sergii atrianensis ad faciendum inter se finem
de causationibus, quibus ipse melus cum ipso iohanne dudum ante me causaberat, ut ipse iohannes
malo hordine introisset in res ipsius meli pertinentes foris hanc civitatem in locis pastorano
et lirino, et per finem et vocavula et pertinentia ipsorum locorum, et foveas ibidem
fecisset, et arbores et vites inde abscidisset, et sepes ex eis rupisset, et in eis misisset et frudium
ex eis de rebus tulisset, et ipsas res eidem melo contrasset. ipse iohannes responderat in suprascriptis
locis et per fines et vocavula et pertinentia ipsorum locorum plures res haberi, sed nescire
de qualibus ipse melus cum eo causaret. ego autem sicut inter eos convenerat, iudicaberam et
illos guadiare feceram, ut ad ipsas res pergerent cum iudice et notario, et ipse melus monstraret
ipsi iohanni ipsas res de quibus superius cum eo causaberat et per partes plicarent se cum
suis rationibus, et secundum legem inter se finem facerent ex eo quo ipse melus cum ipso
iohanne,sicut suprascriptum est, causaberat. Postmodum vero mecum et cum notario ad ipsas
res perrexerunt, et ipse melus mostravit ipsi iohanni ipsas res, de quibus, sicut dictum est, cum
eo causavit. nunc vero, ut dictum est, ante me coniuncti sunt ad finem inter se de eo faciendum
234
et pro parte ostenderunt singula iudicata de suprascriptis causationibus, in quibus ego subscriptus
sum, et ipse iohannes ostendit cartulas octo, et ipse melus cartulas septem ostendit,
et per partem manifestaberat pluras cartas inter se ex hoc non ostenderent. Primum quidem
legere feci ipsas cartas quas ipse iohannes ostendit: prima ex eis de quadragesimo tertio anno
principatus domni gisolfi, et secundo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni paldolfi
optato filio eorum, mense martio, quarta indictione. iohannes filius roderissi et iohannes
nepos eius filius petri, convenientiam fecerant cum constantino filio iaquinti de divisione quam
illi cum ipso constantino et cum amato filio iohannis, de terra cum vinea et canneto et saliceto
de loco pastorano factam habuerant, de qua ipse constantinus olim cum eis causaberat, ut plus
illi tenerent de ipsa terra cum vinea quam ipse constantinus, et de termine qui ibi ficti fuerant,
ipse constantinus contentionem eis prepositus fuerat, ut eos non esset quibus scriptionem divisionis
ipsius continebit, unde ipsi iohannes et iohannes guadiam ei de iurando datam ei habuerant.
postmodum vero ipse constantinus donaverat ei ipsum sacramentum, et confirmaberat
eis ipsam divisionem quam de predicta terra cum vinea inter se factam habebat, et illi confirmaberat
et ipsi constantino sortionem illius, et adiunxerant ei duos passos de latitudine, quos
tulerant de sortione iohannis filii petri, et mensuraverant iamdictam sortionem predicti constantini
simul cum ipsis duobus passus. Ab oriente finis ipsius filii petri, sicut terminum fixerant, passi
viginti: A meridie passi nonaginta octo ab ipsi termini usque in fluvio lirino mensurati: A parte
occidentis iusta ipsum fluvium passi duodecim: A septemtrione, sicut rivum abbium discernebat
per cilium de ipsa ripa usque ipsi termiti, passi septuaginta habentes illud ipsi constantinus
et amatus semper et eorum heredes. et illi confirmaberat ipsorum thio et nepos per fines et
mensuras. de una parte ab ipsis terminis, sicut ibat per ipso abbio et revolberat et exiebat
in caba via antica, que ibat ad pastoranum per ipsam finem, sicut revolbet passi octaginta
sex: Ab oriente ab ipso abbio per ripam ipsius cabe passi triginta quattuor: A meridie ab
ipsa ripa predicte cabe usque ad suprascriptas fines ipsorum costantini et amati, passi viginti
septem. et per partem reserbaberat inter se habentes communiter viam iuxta ipso abbio a pars
meridie per ipsas sortiones ingrediendo et regrediendo cum omnibus eorum congruitatibus illi
et eorum heredes semper ab ipso abbio et usque in ipso fluvio lirino. et si de ipsis sortibus
per legem perdidissent absque colludio illi inter se exinde restaurarent iusta ratione. Verumtamen
ipsam viam reserbaberat communiter ab ipsa caba erga ipso abbio usque in ipsum fluvium
lirinum. et ipsi amatus et iohannes et illorum heredes haberent licentiam per ipsam viam
communiter andare cum suis congruitatibus, qualiter illi et eorum heredes, sicut ipsa carta continet,
235
que scripta est per grimoaldum notarium, in qua subscripti sunt guaiferius, rodelgrimus et
iohannes. Secunda scripta per romoaldum notarium secundo anno principatus domni iohanni
et domni ……….. petrus filius iohannis coniunctus fuerat cum amato presbitero ad
tradendum inter se sortionem de terris cum vineis et vacuo ista pars ipso fluvio lirino et illa
pars. et fecerant de illo ex illa parte ipso fluvio lirino quattuor pecias, unde ipse amatus
compreensit in sortem exinde duas pecias, unam peciam compreendit in plano que de una
parte coniunctam erat ad finem heredum mirandi molinam et de super finem sors quam .....
infra ipsam clusuriam compreensit in sortem, aliam peciam quam in vicariam dare debebat petro
atrianensi filio iohannis. et ista pars ipso fluvio lirino in correlationem compreensit in sortem
unam peciam de terra campense, que de due partis coniuncta erat ad suam portionem, et ab
occidente ad finem de heredibus adelferi et ab oriente ad viam que ducebat ad rotam et trabersabat
ipsam viam et coniungebat in ipso fluvio lirino, et ipse petrus compreendit unam peciam de
terra .... istam partem, et coniungit ad ipsum fluvium lirinum, et ab occidente coniuncta erat
ad supradictam viam. et illa pars ipso fluvio compreendit unam peciam de terra cum vinea vetusta
et pomis que de pede coniuncta erat ad rivum de grancario, et desuper coniuncta erat ad finem
de heredibus riccardi notario, et de due partes ad finem de heredibus iohannis consobrino fratri
eorum, et alias duas pecias de terris cum vineis uno teniente que de una parte coniuncta erat
ad via caba et …….. de grancario. ab occidente ad illud quod ille in vicariam dare
debebat supradicto petri nepoti suo, a meridie finis ipsius amati presbiteri et de germanis
eius. ipsas sortes inter se fecerant et tradiderant, sicut ipsa carta continet, et in ea romualt et
petrus et theodericus subscripti sunt. Tertia scripta per iohannem notarium, nono anno principatus
supradicti domni iohanni, et quarto anno principatus domni guaimarii eius filii, mense
martio, quinta indictione. Ipse petrus filius iohannis et sellecta uxor eius per ipsam cartam
donaverat ……… ad semper habendum confirmaberat boni filio fermusi unam peciam
eorum de terra cum vinea in eodem loco pastorane per fines et mensuras mensurata ad passum
qui signatus erat in columna marmorea sancti mathei de archiepiscopio salernitano: de duabus
partibus finis de heredibus iohannis consubrino fratri sui, et de capite finis heredum riccardi
notari, et de pede finis media aqua que dicebatur abbio. et erat per longitudinem passi quadraginta
et per latitudinem passi tredecim cum omnibus intro se habentibus, omnibusque suis
pertinentiis, et cum vice de via sua, illud abendum et faciendum quod ipsi boni et illius heredibus
placeret, sicut ipsa carta continet; in qua subscripti sunt petrus, theodericus, et iohannes.
Quarta de septimo decimo anno principatus domni guaimarii filii domni guaimarii principis,
236
mense octuber, tertia indictione; qualiter ante grimoaldum comitem et iudicem venerat pastoranus
presbiter filius petri, et secum adduxerat tres testimonia, simeon filius sergii, qui vocabatur
frangitremesse, et muscatus filius ciceri, et petrus filius grifonis, et testificaberunt ut ibi fuissent
quando iohannes filius ipsius boni venumdedisset ipsi pastorano presbitero peciam de terra
cum vinea et arbusto in ipso loco pastorano coniuncto cum ipso rivo abbio per mensuras passi
quadraginta, et de latitudine passos tredecim mensurati ad ipsum passum qui signatus erat in
iamdicta columna marmorea ipsius ecclesie sancti mathei cum una carta que inde ipse iohannes
ostendit, et alii ipsi testes testificaberant, sicut ipsa carta continet. unde ipse iudex illos interrogabat
si sacramentum venerit inde dandum ausi ex hoc esse iurare; illi autem dixerant taliter
illud per sacramentum firmarent, et ipsi testes guadiam ipsi pastorano presbitero dederant, et
mediatores ei posuerant seipsos ipsi muscatus et simeon, et ipse petrus filius grifo iohannem
filium radoaldi, et per ipsam guadiam obligaverant se, ut si ex eo sacramento veniret dandum
et scire illos fecisset ipse pastoranus presbiter plicarent se, et taliter illud per sacramentum
firmarent, qualiter ipsi testes testificaberant veluti ipsa carta continet scripta per ademarium
notarium in qua ipse grimoalt comes et iudex subscriptus est. Quinta qualiter ipse iohannes
filius boni per ipsam cartam venundederat atque ad semper habendum confirmaberat ipsi pastorano
presbitero integram ipsam peciam de terra cum vinea de predicto loco pastorano per
fines et mensuras, qualiter ipsi petrus et sellecta vir et uxor eidem boni, sicut suprascripta
tertia carta continet, donaberant, cum omnibus que intra eam erant, cunctisque eis pertinentiis
et cum vice de via sua, et cum suprascripta tertia carta et cum omnibus que continebat, semper
illud ipse pastoranus presbiter et eius heredes haberent, possiderent omnia exinde facerent
quod vellent, qualiter ipsa carta continet, que scripta est per ademarium notarium septimo decimo anno principatus ipsius domni guaimarii filii domni guaimarii principis, mense nobember,
tertia indictione, in qua subscriptus est ipse grimoalt comes et iudex. Sextam scriptam per
petrum notarium vicesimo secundo anno principatus salerni predicti domni guaimarii, et secundo
anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, mense martio,
octaba indictione. Declaraberat ipse pastoranus presbiter quoniam ei pertinentem habet unam
peciam de terra cum vinea et canneto et saliceto in ipso loco pastorano, quam ipsam quintam
cartam ei confirmata fuerat per ipsum iohannem filium boni. et ipse pastoranus ostenderat
munimina tres inde continente: una ex eis erat suprascripta quarta carta, altera vero erat suprascripta
quinta carta, et alia erat ipsa tertia carta, de qua superius declarata esse videtur
que, sicut dictum est, scripta est per ipsum iohannem notarium, et ex eis aliqua pars in
237
ipsa carta declarate erant. Cum autem ipse tres munimina, quam ipse pastoranus presbiter
ostenderat, fuerant ostense per ipsam cartam venumdederat atque ad semper habendum confirmaberat
ipsi iohanni clerico filio sergii atrianensis inclitam ipsam peciam de terra cum vinea
per ipsas fines et mensuras, quas ipsi pastorano iamdictus iohannes filius boni venumdederat,
sicut suprascripta quinta carta continet, et ipsas tres monimina et omnia que continebit cum
omnibus intra se habentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua semper illud ipse
iohannes clericus et eius heredes haberent, dominarent, possiderent omnia exinde facerent quod
vellent, sicut ipsa carta continet, in qua subscriptus est ademarius iudex. Septima tricesimo quarto
anno principatus suprascripti domni guaimarii, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti,
et decimo anno principatuum et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis, et ducis filii
eius, mense decembri, quinta indictione. Ante me siconem comitem et iudicem predictus iohannes
clericus coniunctus erat cum iohanne filio petri capplainpira, et per ipsum iohannem clericum ostensa
fuerat unam cartam de tricesimo secundo anno principatus suprascripti domni guaimarii, et
undecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno principatuum et ipsorum ducatuum
suprascripti domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense nobembri, tertia indictione. et
ipse iohannes filius petri obligaverat se et suos heredes, ut ubi illa carta firmatam haberet de
rebus de loco pastorano que erant coniuncte cum rebus ipsius iohannis clerici a suprascripta gloriosa
potestate presentialiter pergerent communiter ad ipsas res cum doctis hominibus deum timentibus,
et quantum per eos ipsa res appretiata essent tantum exinde ipse iohannes clericus illi
dare in eo ordine, sicut ipsa carta continet, que scripta erat per petrum notarium; et ipse iohannes
filii petri per ipsam cartulam venumdederat ipsi iohanni clerici integras ipsas res, que erat
per fines et mensuria iusto passu hominis mensurata: a parte orientis finis suprascripti iohannis
clerici, et passi viginti sex: a parte meridie finis sicut terminatum erat, et passi undecim:
a parte occidentis finis aliorum hominum, et passi viginti sex: a parte septentrionis finis media
sepe passi sedecim. iamdicte res per suprascriptas fines et mensurias de predicto loco pastorano,
sicut dictum fuerat, ipse iohannes filius petri venundederat ipsi iohanni clerici in eo
ordine et ratione sicut ipsa carta continet, que scripta est per iohannem notarium, in qua subscriptus
est ipse sico comes et iudex. Octaba continebat: in nomine domini Undecimo anno
principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense decembri, sexta indictione. Ante me
siconem comitem et iudicem iohannes clericus filius quondam sergii coniunctus est cum mulier
nomine mirabile, filia quondam nicolai calzolario relicta quondam iohannis qui dicebatur
guarippola et cum iaquinto filio ipsorum iohanni et mirabilis. Et clarificaberunt ipsi mater et
238
filius ut eis pertineret terram cum arbusto vitatum ultra fluvio lirino, et alteram peciam de
terra cum canneto ibidem in ipso loco, et dixerant ipsa terra cum arbustis vitatis esse per
fines et mensuria iusto passu hominis mensuratis. A parte meridiei finem fluvium abium, mensurati
recte iuxta ipsum fluvium, passi nobem et cubitum unum: A pars occidentis finis media
sepe, mensurati ab intus iuxta ipsa sepe, passi decem et octo: A parte orientis finis ipsius iohanni
clerici, et passi decem et nobem: A parte septemtrionis similiter finis ipsius iohanni clerici,
et passi decem et medium, quam et dixerat ipsam peciam de terra cum canneto esse per fines
et mensurias iusto passu hominis mensuratas: A parte occidentis finis suprascripti iohanni
clerici et passi septem, et a meridie finem ipsum fluvium abbium, et passi quinque et medium:
A parte orientis sunt passi quinque et cubitum: A parte septemtrionis …….. et passi
octo. hec autem predicte rebus per supradictas fines et mensurias cupiebant ipsi mater et filius
venumdare ipsi iohanni clerico. ipsa mirabile obserbans ea que in langobardorum regum
edictum scriptum est, si qua mulier res suas vendere voluerit, non absconse, nisi in presentia
principis aut iudicis, et ipsa mirabile in mea presentia unam secum habet duos parentes suos,
et sic me rogavit quia suprascriptas res suas voleret vendere, et ipsi parentes suos in ipsa
venditione manus posuerunt, et ipsa se venditricem fecit sic et ipse iaquintus filius et mundoalt
eius ei consensit, ut hoc quod vendiderit stabile sit, et iohannes scriba cum notitia ipsorum
parentum et mea hanc cartam scribere presumit. quo ita acta, sicut ipsi matri et filio congruum
fuit, bona eorum voluntate, per hanc cartam venumdederunt ipsi iohanni clerico inclitam suprascriptam
rem, que est terra cum arbustis et canneto per suprascriptas fines et mensuras cum
omnibus intro eamdem venditionem habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de
via sua, usque ad cabam maiorem; ea scilicet ratione, ut semper ipse iohannes clericus et eius
heredes securiter habeant ipsam venditionem, et faciant de eo quicquid voluerint. et pro parte
confirmationis huius venditionis susceperunt ipsi mater et filius ab ipso iohanne clerico statutum
pretium auri tareni viginti duo in omni deliveratione. et per convenientiam ipsi mater et filius
guadiam suprascripto iohanni clerico dederunt et fideiussorem ei posuerunt seipsos placentes
inter eos. et per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi mirabile et iaquintus mater et filius et
illorum heredes semper defendere suprascripto iohanni clerico et eius heredes integram suprascriptam
venditionem ab omnibus hominibus et partibus; et licentiam tribuerunt ipsi iohanni
clerico, ut quando ipse iohannes clericus et suos heredes voluerint, per se esse defensores de
suprascripta venditione licentiam habeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi mater et filius et illorum
239
heredes ipsi iohanni clerico et ad eius heredes non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi
mater et filius et illorum heredes componere ipsius iohanni clerico et ad eius heredes quinquaginta
auri solidos constantinos, Et sicut superius scriptum est adimplere, Et est ipsa terra
cum arbustis et canneto in loco pastorano pertinente salerni: et superius ubi est disturbatum
legitur et ipsa mirabile. Hec suprascripta fecit ipsa mirabile cum voluntate de ipso filio et
mundoalt suo; et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. Ego qui supra sico comes et
iudex. Deinde feci legere ipsas cartas quas ipse melus ostendit: prima ex eis de vicesimo
octabo anno principatus salerni domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue, et
septimo anno ducatus illius amalfis et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domni gisolfi eius filii eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum
apulie et calabrie, mense aprili, quartadecima indictione; qualiter coniuncti fuerant urso filius
leonis et ipse melus, et ipse ursus ostenderat unam cartam de vicesimo sexto anno principatus
salerni ipsius domni guaimarii et sexto anno principatus eius capue, et quinto anno ducatus
illius amalfis et sirrenti, et secundo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi,
eius filii, eximii principis et ducis, et primo anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense
ianuario, duodecima indictione. petrus atrianensis filius bibi declaraberat pertinere sibi res in
loco lirino, que erant cum vinea et canneto, de quibus ipse filius bibi ostenderat unam cartam
vicesimo nono anno principatus domni guaimarii, et tertio anno principatus domni iohanni, eius
filii, mense ianuario, prima indictione. petrus archipresbiter filius potonis, et dauferius filius
radelchisi et landelfenda filia unoale, uxor predicti dauferii donaberant ipsi bibo iamdictas res
per finem, Ab orientes finis via, que pergebat ad pastorano; A meridie finis de heredibus friderisi
et rodoaldi; Ab occidente finis ipso fluvio lirino. A septemtrione finis heredum constantini.
infra suprascriptas fines, exceptu abet exinde quod ei non donaberat per fines et mensuras. Ab
oriente finis suprascripta via, inde passi viginti sex: A meridie finis ipsorum petri et dauferii
et landelfende inde passi quinquaginta, de supra parte passi quinquaginta: Ab occidente finis
ipsorum petri et landelfende passi sedecim mensurati ad iustum passum, et ipse petrus filius
bibi venumdederat ipsi urso suprascriptas res qualiter ipsius genitore suo donata fuerat cum
omnibus infra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, et cum ipsas
tres cartas in eo hordine, qualiter continebat ipsa carta quam ipse ursus, sicut dictum est,
ostenderat, que in suprascriptam cartam quam ipse melus, sicut dictum est, ostendit per hordinem
declarata erat. et cum fuerat lecta, ipse ursus venumdederat ipsi melo vice sua et iohanni
240
germani sui integras suprascriptas res, qualiter ipse petrus ipsi urso, sicut suprascriptum
est, venumdederat cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice
de via sua, et cum ipsas tres cartas, de quibus in ipsa carta que in iamdicta carta quam ipse
melus ostendit, declarata est, declarate sunt, et cum aliis quattuor cartulis ex ipsis rebus continentibus,
ad faciendum ex eo ipsi melus et iohannes et illorum heredes quod voluerint, sicut ipsa
carta continet, que scripta est per romoaldum notarium, et in ea subscriptus est amatus iudex.
Secunda scripta per ipsum romoaldum notarium, vicesimo octabo anno principatus salerni ipsius
domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfis, et septimo anno ducatus
illius sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum ipsius domni
nostri gisulfi, eius filii, eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie,
mense aprili, quartadecima indictione. constantinus atrianensis, filius ursi calbarusi, per
ipsam cartam venumdederat ipsi melo vice sua et de ipso germano suo iohanni integras duas
pecias de terris cum arbustis et pomis et arbustis ultra ipso fluvio lirino: una ex eis per fines
et mensuras: de pede erga ipsum rivum abbium passi decem et nobem, et per cilium de ripa
passi octo et in medio passi quattuordecim alio per fines et mensuras: A parte orientis passi
decem minus cubitum, et in medio passi septem: A parte occidentis finis cilium de ripa ipsa
passi septem et cubitum, et per longitudinem passi triginta octo mensurati ad iustum passum
cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ad habendum
et faciendum inde ipsi melus et iohannes et eorum heredes quod voluerint, qualiter
ipsa carta continet, in qua ipse amatus iudex subscriptus est. Tertia qualiter Constantinus
atrianensis filius mauri calbarusi venumdederat ipsi melo pro vice sua et ipsius iohanni germani
sui integras suas pecias de terris cum arbustis et aliis arboribus ultra ipsum fluvium
lirinum, que una ex ipsis peciis erat per fines et mensuras: de pede erat ipsum rivum abbium
passi viginti duo, de capite per cilium de ipsa sepe, passi octo et in medio passi duodecim.
Ipsa alia pecia erat ibique a supra et coniuncta ad ipsam ripam per fines et mensuras; latitudo
ab oriente passi decem, et in medio latitudo passi octo, et per ipsam ripam passi triginta
nobem totum mensuratum ad iustum passum cum omnibus intro se habentibus omnibusque suis
pertinentiis et cum vice de viis suis, ad faciendum ex eo ipsi melus et iohannes et illorum
heredes quod voluerint, sicut ipsa carta continet, scripta per ipsum romoaldum notarium, vicesimo
octabo anno principatus salerni ipsius domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue
et ducatus amalfis, et septimo anno ducatus illius sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum
ed ducatuum domni nostri gisulfi eius filii eximii principis et ducis, et quarto anno
| |