Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 447 » Pag 514 - 515

Arch. Capit. Arezzo n. 447
514
515

385
In Dei nomine. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo lxxvi Frederico
regnante, anno imperii eius xxi, mense madio, indictione nona. Manifestus sum ego
Adonulfus Dei gratia Aretino ecclesie prepositus, qualiter simul cum fratribus canonicis,
habito etiam consilio totius capituli, nos in simu[l inve]stimus Ildebrandinum et Ugum
recipientes pro se et pro Giliotto fratre suo, postquam iuravit preposito et ca[nonicis],
sicut Ugo iuravit de hoc negotio, de sua parte turris et castelli et curtis de Toppole;
et promittimus vobis quod non tellemus, neque contendemus turrim neque castellum
neque curtem de Toppole; et si alius tulerit adiuvabimus recuperare, et postea retinere
similiter faciemus si quid iniuste tenetur vobis in castello et curte de Toppole et recuperare
volueritis. Et promitto facere iurare hominibus de Toppole vobis castellum
et turrim et curtem de Toppole, et nullum aquisitum faciemus de terra aut de hominibus
in castello et curte de Toppole sine vobis; et si fecerimus, dabimus vobis secundum
partem quam habetis in alio; si volueritis infra biennium restaurare nobis et restaurabitis
quod expendebimus, et non dabimus alicui quod ibi habemus nisi vos; nos
prius inquiramus tribus vicibus infra triginta dies; et si tollere volueritis dabimus vobis
minus quam alii et sine astu; et comuniter ponemus custodem in turri et mutabimus
Et quod omnia suprascripta omni tempore firmiter observemus, dedimus vobis pignori
quicquid habemus in Vaialla et in sancto Stefano pro du[cen]tis libris. Unde presens
carta a nobis fieri rogata est, qualiter supra legitur; rogavimus Rainaldum iudicem ut
eam scriberet. Actum in claustro de Domo fel[iciter], in presentia Mazolini et Rolandini
de Gaio et Rainerii Catani et Ubertini Tancredi, qui etiam investitor fuit, rogatorum
testium.
Ego Rainaldus iudex ut rogatus hec scripsi et complevi.
Lectum et ascultatum fuit hoc exemplum cum dicto exemplari in palatio Comunis Aretii, coram
domino Salvi filio Contis iudicis Comunis Aretii, cuius auctoritate et decreto omnia acta sunt
et etiam coram Restauro notario olim Altobeni et Restauro olim Guilielmini ad hec rogatis et vocatis
testibus. Anno Domini M. CC. lxv, indictione octava, domino Clemente papa residente, imperio
vacante, die iovis xxvi februarii.

p. 515
(Sn.) Ego Iacobus olim magistri Vengnatis imperiali auctoritate not. sicut vidi et inveni in originali
instrumento, ita ecc.
(Sn.) Ego Restaurus Altobeni imperialis aule not. huic exemplum ecc.
(Sn.) Ego Restaurus not. filius quondam Guilielmini Gialli de Platea huic exemplum ecc.
Torna all'inizio