Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1280 » Pag 87 - 88

8.1280
87
88

87
+ In nomine domini, vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis
mense december, duodecima indictione ……………………………
quartam partem de ipsa rebus, quod vos emtam habetis ab ateoderaci abbas …. ursi quartam
partem ibidem habuit pertinentem, et minutus serbum meum genero ipsius wise, quarta ipsius
wise de ipsa rebus adbincui a te nominatus stefano pro vice uxori sue, cuius ipsa quartam
est pertinentem, et nunc autem, sicut diximus, tota et inclita quarta ipsa de iamdictam rem tibi
88
nominato stefani donabimus cum vice de bia sua ad securiter hac firmiter amodo et semper
vos et vestris heredibus illut habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum
quod volueritis, absque omni contrarietate vel requisitione nostra vel de nostris heredibus aut
cuiqua hominibus. et per confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem, nunc a
presentis recepimus secundum legem launegilt camiso unum in omnis deliberatione, sicut inter
nos combenit. finitoque vero launegilt aput nos ea ratione per hanc cartulam obligo me qui
supra waiferius comes et meis heredibus tibi nominato stefani, quam et ad tuis heredibus omni
tempore predictam rem, quod est ipsa quarta, antistandum et defensandum cum vice de bia
sua da illis hominibus qui pro nostra parte vel pro partibus ipsius minutoli serbum meum et
de uxore sua emiserit vobis vel ad vestris heredibus quacumque calumnie querendo aliquit
exinde vobis tollere aut habere pro quabis ratione. si tum, sicut dictum est, vobis non defensaberimus,
aut si nos ipsis aliquit exinde vobis tollere aut contrare quesierimus, tunc ante omnia
questio nostra modis omnibus sint exinde tacita et vacua, et decem auri solidos constantinos
nos nostrisque heredibus componere obligabimus tibi et ad tuis heredibus, et per imbitis, sicut
dictum est, illut vobis defensemus. et tali ordine te romoaldus notarius scribere rogabimus.
actum Salerno.
+ Ego qui supra waiferius comes.
+ Ego radoaldus.
+ Ego roffrit.
Torna all'inizio