|
145
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis
martius sexta indictione. Nos Radoaldus filius quondam Petri
et Rigale qui sumus frater et soror clarificamus nos habere
146
rebus a predicto nostro genitore et congruum nobis est
uniter venumdare exinde tibi domno Petrus abbas Sancti Arhchangeli
in loco qui dicitur Magisi per as mensura: sicut
descendit per ipso riatello orientali parte abet passus ducenti
et de subtus abiente passus centu et de alio latere
ascendente sunt et exinde passus centu septuaginta tres, et de
superna pars abiente in prima fine sunt passus centu viginti
unum ad iusto passu. infra superscriptos passus venumdamus
integra medietate et ad iusto passu, et ipsa medietate
venumdamus tibi iamdicto Petrus abbas cum omnia
infra se habentibus et vice de viis, securiter semper tu iamdictus
abbas et tuosque posteros tecum adesset Landus advocator
eidem monasterio securamus scripta medietate de cumtas
res, ut pars ipsum monasterium et eiusque rectores faciatis
que volueritis. et pro firmam stavilitate recepimus nos amborum
frater et soror a te prephatus abbas auri solidos octo
in omni deliveratione. de qua per combenientia nos
Rodoald et Rigale cum ipso advocatori et mundoald uniter
gudiam tibi domno Petrus abbas tecumque esset Landus
advocator dedimus et fideiussorem tibi posuimus Abalsamus
filius quondam Urso de Camilla, et per ipsam gudiam
obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum
scripta rebus sicut dictum tibi Petrus abbas et tuosque posteros
et pars ipsum monasterium da pars uxoris et consortes
nostros et da omnes homines; et quando per vos ipsos
volueritis exinde esse defensores, licentiam habeatis cum omni
monimine quas inde abueritis qualiter volueritis exinde causetis
et finem faciatis. quod si taliter omnia nos iamdicti
frater et sorori et nostris heredibus tibi iamdicto abbas
tuosque posteros et pars ipsum monasterium non adimpleverimus
et aliquit exinde minuare vel remobere voluerimus per
nos vel per sumissus nostras, per ipsum gudiam obligamus
nos iamdicti frater et soror et nostris heredibus ad componendum
tibi prephatus abbas tuosque posteros et ad pars
ipsum monasterium et cui scriptum ipsum pro vice vestra
in manus paruerit quinquaginta solidos aurei costantini et
147
que supra legitur firmiter permaneat. ego autem scripta Rigale
non mireris quia dixi super advocator et mundoaldus quia
omnia per memetipsa egi, quia illius etatis me esse confiteor
cui nec tutori nec curatoribus auxilium esse indiget. Quod
scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S.
+ Signum manum Urso filius quondam Citro.
+ Ego Achinu presbiter.
| |