+ In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno vicesimo secundo. sed et Constantino
magno Imperatore frater eius anno nonodecimo . Die vicesima quarta mensis
magii indictione decima neapoli: Horta est itaque intentio inter me iohannem
filium quondam domini aligerni. et vos videlicet domino iohannes venerabilis
abbas monasterii beate et gloriose dei genitricis semperque virginis marie
domine nostre situm vero ad illa turre ad illu torem super hercica quod est
iuxta . . . . . . . . . . de questionem quam haput vos facere visus sum. propter
ecclesia vestra vocabulo beati martini christi confessoris. que vos a nobiter
fecistis . . . . . . . domui vestre coniunta vero a parte septemtrionis et occidentis
cum hortum meum. de qua vos quesivi dicendo pars mea quia . . . . . . . . .
rationem ibi illa fecisti quia domum abere ibi non fuit sic in altum edificata.
etiam ab ipsa occidentalem partem regias et fenestras non habui. pars autem
vestra asserebat ut quando ipsa domum edificata fuit si plus fuit quam modo
est non minus. et sic fuit in duas pinnas sicuti modo est et in ipsa occidentalem
partem regias et fenestras habui. In oc iudicatum est inter nobis
ut si baluerit pars vestra nobis securitatem facere quomodo quando ibi domum
abere fuit plus fuit quam modo est minus et sic fuit in duas pinnas
sicuti modo est et in ipsa occidentalem partem regias et fenestras habui iusiurare
nobis exinde pars vestra cum ipsis testibus nos autem poneremus
vobis exinde securitatem . pars nostra vobis prebere sacramentum dicens vobis
ut quando ibi domum habere fuit non fuit in duas pinnas sicuti modo est nec in
ipsa occidentalem partem regias et fenestras habui et poneretis nobis exinde
securitatem. et quia non baluistis nobis taliter hostendere. ita et nec nos
non fuimus vobis exinde iusiurare. nunc autem in presenti accepimus a parte
vestra sacramentum dicendo ut quando ibi domum abere fuit si plus fuit
quam modo est non minus et sic fuit in duas pinnas sicuti modo est in
ipsa occidentalem partem regias et fenestras habui. et difinivimus exinde vobiscum
in omnibus. et neque a nobis memorato iohanne neque a meis heredibus
nullo tempore numquam vos memoratus dominus iohannes
venerabilis abbas aut posteris vestris quod absit habeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum nec per summissis
personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Interea definivi vobiscum et
de unum arvore quia de eadem ecclesia est a parte propter una ficulnea qui
ibi est a parte septemtrionis de qua iudicatum est inter nobis ut si baleret
pars nostra vobis prebere sacramentum ut per quadragintam annos ibi fuissent
haberemus ibi illos. sin autem pars vestra nobis exinde iurare ut infra
quadragintam annos ibi positos fuissent nos autem abscideremus illos exinde.
et quia non hoportui nos nec vos taliter exinde iurare. IDeoque etiam impresenti
per anc chartulam promittimus vobis. quatenus a parte ex ipsa ecclesia
omni tempore ex ipsa arvore abscidere debeamus ramora directum
sicuti monstrat pedem ex ipsum arvore usque at cimam eius. et ipsa ficulnea
omnes annum infra annum . . . . . ecclesia tiappare debeamus et abscidere exinde
ille radicate. et ramora sua quantas a parte ex ipsa ecclesia sunt ut in ea
ramora et predicta inferiora nullam lesionem non faciant. Insuper promittimus
tibi quatenus omni tempore ego aut heredes meis tecum et cum posteris
vestris inter predictum hortum meum. et curte vestra qui ibi est a parte
meridiana parietem facere . . . . . . . ad omni comune expendium a fine ex ipsa
ecclesia et in parte hoccidentis usque. ad platea pubblici. et beniat in altum
ipse paries pedes . . . . . ego aut heredes meis vobis posterisque. vestris mittentes
hoccansionem: Quia ita inter nobis iudicatum est: Si autem ego aut heredes
meis quovis tempore contra hanc chartula securitatis ut super legitur venire
presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quovis modum aut summissis
personis. tunc componimus vobis posterisque. vestris auri solidos sexaginta
bythianteos et hec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus
gregorii Curialis per indictione memorata decima. Hoc signum + manus memorati
iohanni quod ego qui memoratos pro eum subscripsi +
+ ego iohannes filius domini dometri rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
+ ego petrus filius domini sergii rogatus a suprascripto iohanne testi
subscripsi +
+ ego marinus filius domini gregorii rogatus a suprascripto iohanne
testis subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis post subscriptionem testium Complevi et absolvi
per indictione memorata decima +
|