309 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante 
domino nostro constantino magno Imperatore anno primo: die vicesima 
septima mensis martii. indictione duodecima neapoli: Certum est nos marinus 
comes filius quondam vone recordationis domini sergii. in dei nomine 
et minentissimis consul et dux postmodum vero monachi. A presenti 
die promtissima volumtate promitto vobis domino laurentio venerabilis igumenus 
monasterii sanctorum sergii et vachi: qui nunc congregatus est in 
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui adpellatur casapicta situm 
in viridiarium: et at cuncta sancta et venerabilis vestra congregationem monachorum 
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: eo quod ego 
quesivit memorato vestro monasterio ut omni annue dare solitus est per 
consuetudinem in ipsum comitatum meum de castro cumano quas ego tenere 
videor una tractoria de vinum mundum tractum usque intus ipso castro 
nostro cummano pro illa obedientia vestra que abetis in loco qui vocatur 
quarto maiore: et pars autem vestra dicevat ut non exet ita: et post 
hec autem placuit mihi quo pro domini amorem et redemptionis anime mee 
ut ego vobiscum exinde nullam intentionem abere: set facere vobis ego 
exinde chartula offertionis ut hic et apud eternum dominum requiem invenire 
valeam: deinde et ego per anc chartula a die presentis offero et trado 
vobis et per vos in eodem sancto et venerabili vestro monasterio ipsa tractoria 
de vinum ut super legitur: et nec ego nec posteris meis qui ipsum 
castellum cummanum tenuerint nec nostris ordinatis querere illam non dedeamus 
nec querere faciamus vobis posterisque vestris aut in memorato 
vestro monasterio nec in memorata obedientia vestra per qualecumque modum 
310 
nec per summissas personas nec per nullam adinventam rationem aut 
per nullum humanum studium vel arvitrium a nunc et in perpetuis temporibus: 
set ut superius diximus a die presentis et usque in sempiternum 
sit a nobis vobis et per vos in eodem vestro monasterio eiusque vestre 
congregationis offertum et traditum in sempiternum: et neque a nobis memorato 
marino inclito comite memorati castri cummani neque a nostris 
posteris qui ipsum castellum tenueris nullo tempore numquam vos aut posteris 
vestris vel memorato vestro monasterio eiusque sancte vestre congregationis 
memorati vestri monasterii presentibus et futuris quod absit abeatis 
exinde aliquando quacumque requesitionem aut molestia per nullum modum 
nec per summissas personas a nunc et in perpetuis temporibus: insuper 
promitto et atfirmo vobis ut si quavis personas vos aut posteris vestris 
aut memorato vestro monasterio vel ipsa vestra obedientia exinde quesierit 
per nos aut per nostris heredibus seum posteris qui ipsum comitatum 
ex ipsum castellum cummanum tenuerit: vobis posterisque vestris et in memorato 
vestro monasterio nos et posteris nostris eos exinde desuper tollere 
et tacitos facere debeamus absque omni vestra damnietatem: nullam exinde 
dantes aut qualivet mittentes occansionem: quia ita nobis in omnibus vone 
volumtatis complacuit: Si quis autem ex nobis vel de posteris nostris aut 
de nostris ordinatibus vel alias quavis personas potens vel impotens quobis 
tempore contra anc chartula oblationis ut super legitur venire presumpserit 
per se aut per summissis personis vel ea vacuam aut irrita facere voluerit 
per quobis modum tunc sit ille innodatus sub vinculo anathematis trecentorum 
decem et octo patrum: abeatque partem cum iuda traditore domini 
nostri ihesu christi ut in diem iudicii ante commune iudicem sit damnandus: 
insuper componat in memorato monasterio auri libras duas bythianteos 
et hec chartula offertionis ut super legitur sit firma scripta per manus 
sergii primarii per memorata duodecima indictione + hoc signum + manus 
memorato marino comite quod ego pro eum subscripsi + 
+ ego marinus filius domini aligerni testi subscripsi + 
+ ego sergius filius domini gregorii testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata duodecima 
indictione +
  |