213
+ In nomine domini dei salvatoris nostris Ihesu christi dei eterni
mensis magii indictione septima neapoli. Certum est me sabbatinus monachum
qui modo simeon bocatur a presenti die offero vobis domino benedicto
igumeno meo congregationis monachorum sanctorum sergii et bachi
qui nunc congregata esse videtur in monasterio sancti sebastiani in
viridiario Idest integras tres petias de terras que sunt meas et fuerunt de
quodam silbino monacho uterino germano que ipsa portione sua ipse germanus
meus mihi reliquid. posite vero ipse tres terras at sanctum benedictum in
territorio padulano quas sunt nominatibe prima petia que vocatur petia longa.
secunda que vocatur at illa ficulnea. tertia que nominatur at tribeum de matio
cani unde nichil mihi ividem de suprascriptas tres petias de suprascriptas
terras aliquod remansit aut reserbavi nec in aliena cuiusque persona commisi
potestate. Ita suprascriptas tres petias de suprascriptas terras una
cum arboribus fructiferis et cum introitas suas et omnibus sivi pertinentibus
a me tibi sint offertas. et traditas ut in tua posterisque tuis sint
potestate qualiter exinde facere volueritis vestre sit potestate et neque a
me suprascripto sabbatino qui supra nomen symeon monacho tuo non habeatis
exinde quacumque requesitione per nullum modum neque vos suprascriptus
dominus benedictus igumenus meus neque posteris tuis in perpetuum:
et si aliter fecero et contra hanc offertione venire presumsero
tunc compono vobis posterisque vestris poene nomine auri solidos viginti
bythianteos et hec offertio ut super legitur sit firma: scripta per manus
leone curialis scribere rogatus per memorata indictione septima hoc signum
+ manus suprascripto sabbatino monacho qui modo simeon bocatur
qui omnia memorata conscripsi quod ego qui suprascriptos hab eum rogatus
pro eum subscripsi +
+ [...] +
+ [...] +
214
+ [...] +
+ Ego leo curialis qui memorata post subscriptionem testium complevi
per suprascripta septima indictione.
|