Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.927 » Pag 85 - 86

6.927
85
86

85
+ In nomine domini nostri ihesu christi inperantibus domno michael magno imperatore
anno quinto, mense aprelis, secunda indictione. Ideoque ego iohannes archipresbiter
rectores de ecclesia sanctus georgius de ipsi arci de castellum de cicala, bona etenim mea
bolumtate per an chartulam damus tibi romoaldus filius olprandi, de loco sanctus paulus
de cicala, una pecia de terra que fuit de mari episcopus mezupane, quam offertum abuit in
ipsa ecclesia at pastenandum, et est posita, ubi dicitur at monticellum, et ipsa terra abet
finis de uno latere terra basili grecu, et de alio latere terra domni petrus millusu, quam
tenet ad censum mari magister palumbus, et de uno capite abet finis ipsu fossatu, et de
alio capite terra sergi de gautio de sanctus paulus et petrus portasu. hec nominata terra,
qualiter finis eius predicte sunt ded..... romoaldus ad pastenandu et debetis plantare
arbores et vites pomifera, fructifera vel infructifera, iusto et legitimo ordines, ut bene pareat
pastenatus subtus vel super, et laboretis cum bestros vobes et at manus diligenter apto
tempore, et de vestra semminare semmente debeatis ad omne vestru expendiu, et dare nobis
debeatis terraticum de quinque una, et ipsa vindemia vos vindemiare debeatis cum bestris
operariis, et conciaturia et quicquit ibidem dominus deus dederit vino mundo, per equaliter
inter nobis dibidere debeamus at palmentum legitimu calcatum ante omine nostru, et ipsa
peciola tollere debeatis, et pro ipsa peciola dare nobis debeatis unum pullu bonum palmentaticu
86
et at duas personas omninu manducare et vibere, ut iustu fuerit. hec nominata terra,
qualiter finis eius iamdicte sunt, ab omnibus ominibus antistare et defendere promittimus
et obligamus; quot si minime inantistare et defendere noluerimus, aut si nos ipsis
per quobis ingenio remobere vel disrumpere quesierimus, tunc obbligamus nos qui supra
nominatus iohannes archipresbiter, obligamus et nostris posteris tibi rommoaldus et ad
tuis eredibus ad componendum biginti solidi bisanteis, et an cartulam pastinationis sit
firma et stabilis in perpetuum, quam et te alferi notarius scribere rogabimus, actum nola.
+ Ego iohannes archipresbiter
+ Ego petrus presbiter.
Torna all'inizio