|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius hoctaba indictione. memoratorium
 factum a me urso filio audoaldi, qui est commorantem in finibus nucerie, eo quod ante
 presentia domni maioni archidiaconi et abbati ecclesie sancti maximi, et ibique ante eum astantibus
 supscripti idoneiis testes, tradidit mihi iohannes presbiter filius petri terra cum arbustum,
 quod pars ipsius ecclesie avet in locum nucerie quod ille in beneficium tenet per ec finis: de una
 parte a septemtrionalis sicut medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurrent: de supter
 parte ab occidentis partibus fine de eredes erchemperti, sicut limite et sabuci et sepe discernit:
 halia vero parte fine terra ecclesia sancti viti, quomodo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti
 viti qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum: in parte meridie
 pedes duos at manum, et sic derictum exiente usque at fine ipsius ecclesie sancti viti et inde
 revolbente per ipsa fine in partibus septemtrionalis, sicut medio poiu et sabuci discernit, et iterum
 revolbente per ipsa fine sancti viti in partibus orientis sicut limite discernit, et exiente derictum
 per fine de eredes ipsius ermeperti et coniungente at fine de eredes ermengardi, sicut aliquantum
 ibidem fundamentum de pariete anticu discernit: a pars orientis fine de eredes deodati, sicut
 sepe et sabuci et limite discernit et coniungente in ipso aquario qui est priore fine. hec vero rex
 per supradicte finis totum et inclitum illut et cum omnia intro se aventibus omnibusque suis
 pertinentiis et cum vice de via sua mihi at laborandum et tenendum tradidit, tali ordine, ut amodo
 et usque septem anni completi tota supradicta tradictione per ipse finis nostre potestatis tenere
 et dominare, et fobee et omnes nostre utilitatis ibidem facere, et abto tempore ipsum arbustum
 laboremus et cultemus, et ubi meruerit, arbores et vite plantare, et nos ibidem plantemus, et sic
 illut laboremus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit ut vene pareat lavoratum et cultatum,
 quatenus proficiant et non dispereant; et per tempore de vindemie abto tempore vindemiemus
 et faciamus scire pars predicte ecclesie, ut ibidem dirigat missum suum pro recipiendum
 ipsa sua sortione, et ipso vinum ibique at palmentum et omnes poma exinde illut inter nos dividamus:
 pars ipsius ecclesie tollat inde medietatem, et nos et nostris heredibus tollamus inde ipsa
 
 alia medietatem, faciendum exinde omnia quod boluerimus: ipsa medietate de ipso vinum quod
 at pars ipsius ecclesie ebenerit, portemus illa ibique in ipso locum ad ipsi pariti et pars ipsius ecclesie
 atsingnare nobis organeum vonum, et nos ipso organeum conciemus, sicut meruerit, et reponamus
 ibidem ipsa sua sortionem de ipso vinum, faciendum pars ipsius ecclesie omnia quod voluerit:
 ipsum missum qui ibidem direxerit, dum ibidem steterit, nos illut nutriemus secundum
 nostram possivilitatem. preter de quod annualiter ibidem seminaverit, deant in pars ipsius ecclesie
 terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. unde per bona combenientia guadia
 mihi ipse iohannes presbiter per demandatione ipsius domni abbati dedi et mediatorem mihi
 posuit amore clericus filius rolegardi; et per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores
 suos et pars ipsius ecclesie tota supradicta tradictione usque ipso constitutum nobis nostrisque
 heredibus defensare da omnes omines omnique partibus, et sicut superius legitur. si autem etc.
 et unc brebem scripsi ego alderissi notarius
 qui interfui.
 + ego grimo presbiter et primicerius
 + ego maio presbiter et primicerius
 + ego iohannes presbiter et cardinalis
 + ego amatus me subscripsi
 + ego alfanus.
 |  |