Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.984 » Pag 168 - 170

6.984
168
170

168
+ In nomine domini hanno vicesimo quarto principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso princeps, et quarto anno principatus eius capue, quam et tertio anno ducatus illius
amalfi et sirrentum, mense octuber, decima indictione. Ideoque hego stefanus qui dicitur
fusculum, filius quondam mari qui fuit de cicola, et qui sum commanenti in eodem locum
barvaianu pertinentia nucerie, et qui fuit affiliato quondam petri clerici, clarefacio ego
iamdictus stefanus, quoniam pro firma carta affiliationis a parte ipsius predicti petri clerici
socero meus mihi est pertinentes avere una pecia de terra cum arbustis vitatis et cum alia
pomifera, quod abemus in eodem locum barvazanum, ubi proprio rusticiano vocatur; et ideo
169
ego iamdictus stefanus quam et ego petrus, qui sumus amboque socerum et generum et
filii quondam petri, de sicut nobis congruum est, vone nostre voluntatis per anc carta ante
vonorum ominibus qui subter scripti sunt, benumdedimus, ideoque ad semper avendum confirmavimus
tivi miri iudici filio quondam mirandi clerici inclita ipsa iamdicta pecia de terra
cum arbustum et cum alia pomifera, quod avemus in eodem locum rusticianum....,
tamen ipsa iamdicta pecia de terra de duobus partibus, que est a meridie et ab occidente fine
via publica, sunt inde passi octuaginta unum: ad oriente fine de eredes achenardi, sicut
inde sepe discernit, sunt inde passi sexaginta duo: a septemtrione fine de consortibus nostris,
inde avet passi quinquaginta: tota suprascripta mensurata ad iuxto passu omini mensuratum;
ec vero predicta pecia de terra de predicto locum per supradicte finis et mensuria,
cum omnia infra se aventibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de ipse vie
inclita medietate in pars occidentis nos qui supra stefanus et petrus tivi nominato miro
iudici benumdedimus; unde de ipsa iamdicta medietate ipsa predicta, sicut diximus, a parte
occidentis coniunctum ad ipse vie, nec nobis qui supra stefanus et petrus socerum et generum,
nec quarte regande uxori mee, qui supra stefanus, et neque quarte sikelgaite uxori
qui supra petrus, nec ad nostris eredibus, vel in quavis partibus nulla exinde rextitit, nec
dicimus inde remanere sortionem, set, sicut diximus, inclita medietate predicte mensurie
tivi qui supra miro iudici integrum benumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper
omni tempore tu qui supra miro iudicem, quam et tuis eredibus, illut eos avendum, dominandum,
possidendum, exinde faciendum quod volueritis, sine omni nostra qui supra stefanus
et petrus, seu de ipsis uxoribus nostre, vel de nostris eredibus, aut cuiquam ominibus
contrarietate vel requisitionem. Unde pro confirmanda et staviliscenda supradicta nostra
vindictionem, nunc a presentis nos qui supra stefanus et petrus in communi ter recepimus
a te qui supra miro iudice hemtori nostro statutum pretium, idest aurei tari boni numerum
viginti quadtuor in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit, finitum est pretium
ipsum aput nos ea ratione. Unde pro taliter per vona convenientia a nos qui supra
stefanus et petrus guadia tivi qui supra, miro iudici dedimus, et mediatorem tivi posuimus
petrus filius quondam romoaldi et nos ipsis; et per ipsa guadia obligamus nos et nostris eredibus
amodo et semper omni tempore antistandum et defensandum tivi tuique eredibus inclita
supradicta nostra vindictione ha omnis homines omnique partibus, et cum bice de vie sue.
quando tu qui supra miro iudicem et tuis eredibus per vos ipsis volueritis inde exet auctores
et defensores, licentiam et potestatem aveatis vice nostra, cum ista carta et cum omnis alia
monimine et ratione quas inde avere potueritis, omnimodis inde causare et finem facere,
qualiter melius potueritis, et ipsa rebus nobis defensetis; nam, quando nos et nostris eredibus
170
quesieritis inde avere auctores et defensores, nos aut nostris eredibus semper illut
tu tuique eredibus defensemus da omines omnique partibus, seu et de pars ipsius uxori
mee et cum bice de ipse bie; quod si taliter, ut superius legitur, illut tivi tuique credibus
non defensaverimus, aut si nos, seu ipse uxoribus nostre, vel nostris eredibus, quomodocumque
pro qualecumque ratione illut vel exinde tivi tuique eredidus tollere aut contrare
quesierimus pro quavis rationibus, ideo per supradicta guadia obbligamus nos et nostris
eredibus ad componendum tivi qui supra miro iudicem et ad tuis eredibus, seu cui
cartula ista vice nostra in manu paruerit, biginti solidos aurei constantiniani, et questio
et causatio nostra et de nostris eredibus adversus vos et vestris eredibus sit exinde tacita
et vacua, et, sicut superius legitur, illut vobis defensemus et omnia vobis vestrisque eredibus
adimpleamus per supradicta guadia et obbligata pena, quam te henim truppoaldus
clericus et notarius scrivere rogavimus, actum uius nucerie.
+ Ego amatus
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio