Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.132 » Pag 385 - 387

9.132
385
387

385
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense septembri undecima indictione. Dum coram
presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterio
Sancte et individue Trinitatis, quod construnctum est foris
hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem in loco Metiliano,
essem ego Petrus iudex, Sergius cognomento Curiale filius
quondam Landolfi coniunctus est cum Iohanne eiusdem
monasterii monacho et per ipsum Sergium ostensa est una
cartula divisionis ... . Que cum ostensa ac lecta fuit, sicut
ipsi Sergio congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam,
per hanc cartulam venumdedit ipsi Iohanni monacho pro
parte suprascripti monasterii totam et integram ipsam primam
sortem, quam idem ipse Sergius compreenserat sicut
suprascripta cartula continet, cum omnibus que intro eam sunt
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum
suprascripta cartula et cum aliis duabus cartulis ex eadem
venditione continentibus, quarum prima scripta est per Petrum
notarium de sextodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri principis, mense februario undecima
indictione, in qua subscriptus est Ursus castaldeus et
iudex; secunda scripta per eundem Petrum notarium de suprascripto
sextodecimo anno principatus suprascripti domni
nostri principis, mense maio decima indictione, in
qua ipse Ursus castaldeus et iudex sublscriptus est. ea ratione
ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum
est semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et
successorum eius et partibus suprascripti monasterii et liceat
ipsum domnum abbatem et suos successores et partem suprascripti
monasterii de ea facere quod voluerint. et propter
confirmationem huius venditionis ipse Sergius suscepit ab
ipso Iohanne monacho pro parte suprascripti monasterii statutum
pretium auri solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum
386
triginta in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Sergius guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti
monasterii dedit et fideiussorem ei posuit pro eiusdem
monasterii parte Mansonem Atrianensem qui dicitur
Tomacellum filium quondam Constantini Atrianensis, et per
ipsam guadiam obligavit se ipse Sergius et suos heredes
semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod eidem
Iohanni monacho pro eiusdem monasterii parte sicut suprascriptum
est venumdedit ab omnibus hominibus et partibus.
ea ratione ut, quando ipse domnus abbas et eius successores
et pars eiusdem monasterii ipsum Sergium et illius heredes
defensores de eo habere quesierint, tunc per omnes vices
ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem
monasterii dent ipsi Sergio et eius heredibus suprascriptas
tres cartulas iusta ratione salbas habendas per omnes vices
diebus sexaginta, et tunc per omnes vices ipse Sergius et suos
heredes integrum illud ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii sicut suprascriptum
est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices
ipse Sergius et suos heredes cartulas ipsas rationaviliter salbas
quales eis datas fuerint ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii reddant. et ipse
Sergius tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et
suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum
omnibus monuminibus et rationibus quas de ea ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Sergius et suos heredes
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
et per ipsam guadiam ipse Sergius obligavit se
et suos heredes componere ipsi domno abbati et illius
successoribus et partibus suprascripti monasterii centum auri
solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
hec autem omnia suprascripta fecerunt dum ydonei interessent
387
homines. suprascripto disturbato legitur ipsum Sergium
et illius he; et quod inter virgulos scriptum est legitur
ipsas. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio