Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.487 » Pag 225 - 227

5.487
225
227

225
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno sexto decimo sed et Iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno quinto. die septima mensis
iulii indictione quinta neapoli: Certum est nos landolfo et iohannes uterinis
germanis filiis quidem stephani qui nominatur muscha. et quedam
munda iugalium personarum abitatoribus de loco qui vocatur pumilianu
foris arcora dudum aqueductus. nos autem cum voluntate memorati stephani
genitori nostri: A presenti die promictimus vobis dominus iacobus
venerabilis igumeno. monasterii sanctorum sergii et bachii quod nunc congregatum
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridiario. et cuncta vestra congregatione monachorum
ipsius sancti et venerabilis vestri monasterii: propter integras duas petias
de terra ipsius vestri monasterii pertinentes. positas vero in memorato loco
pummilianum. et sunt in uno coniuncte sicuti inter una et alia terras exfinat.
set una ex ipse petie est per mensura modium unu. at passum ferreum
sancte neapolitane ecclesie. que vobis et per vos in eodem sancto et venerabili
vestro monasterio. offerui per firmissima chartula offertionis. memorati
stephani qui nominatur muscha genitori nostro. cum voluntate de memorata
munda coniuge sua genitrice nostra. per ordine sicud ipsa chartula offertionis
vestra declarat. simul cum arvoribus fructiferis vel infructiferis et
cum introitibus suis omnibusque eis pertinentibus. et coheret sibi insimul
at memoratas ambas petias de iamdictas terras ab uno latere et de uno capite
terra de ipso genitori nostro sicut inter se . . . . . . . . . . . . . . . exfinat. de
alio latere carraria ipsius vestri monasterii. et a foris ipsa carraria iterum
et alia terra ipsius vestri monasterii. de alio capite terra iohanni qui nominatur
de gayta. de ex ipso loco qualiter inter se . . . . . . . . . . . . . . . exfinat. hec autem
ambe petie de memorata terra vestra ipsius sancti vestri monasterii pertinentes.
ut super legitur. cum suis omnibus pertinentibus sicud superius legitur.
nobis nostrisque heredibus. dedistis at detinendum seu lavorandum. in eo
enim tenore quatenus illud in vestra vestrisque heredibus sint potestate.
tenendi et dominandi. seu lavorandi. cum vobes et conciaturias et operarios.
226
subta vel omnia expensa. caucumminas et vites per omni annuo
apto tempore ibidem ponendi et plantandi. et de nostra semmente illud
semminandi alium omnia et in omnibus queque ibidem necessum fuerit.
et indiguerit nos et heredes nostris illud facere et peragere debeamus. at
nostrum expendium. et omnia quodcumque ibidem de inferius per annuum
nobis dominus deus dederit in quolibet seminatum. in nostra nostrisque
heredibus sint potestate faciendi que voluerimus. set tantummodo nos et heredes
nostris vobis vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio. de ex
ipsa petia que ex ipsa terra hab antea fuit pertinente ipsius vestri monasterii
terraticum de quale victum ibidem seminaberimus per omni annuo in extate.
Idest quartas quinque vonum siccum tractum et mensuratum at culmu
intus ipso vestro monasterio gratis sine omni atmaricatione. vinum vero
mundum et saccapanna quantum de illa arbustum de ex ipse ambe petie
de memorata terra ipsius vestri monasterii pertinentes ut super legitur.
nobis per annuum dominus deus dederit at palmentum nostrum que abemus
in memorato loco. ubi nos et heredes nostris illud vindemiaberimus inter
nobis illud dividere debeamus per medietatem. unde vos et posteris vestris
memoratoque vestro monasterio exinde tollere debeatis medietatem. et nos
et heredes nostris. similiter exinde alia medietatem. set nos et heredes nostris
illud vindemmiare debeamus at nostrum expendium. et donec illud vindemiaberimus
vobis enutrire debeamus duas personas. ominum que ibi supra.
at standum direxeritis ut iustum fuerit et quantas aquas necessum fuerit.
per annuum at ponendum in illa vinacia de ex ipse ube per memoratas saccapanna
faciendum. nos et heredes nostris ibidem illa ponere debeamus at
nostrum expendium. set ipsa medietate vestra que de ex ipsu vinum mundum
et saccapanna per annuum vobis vestrisque posteris memoratoque vestro
monasterio exinde venerit nos et heredes nostris vobis ibidem illud
conserbare debeamus in organeis nostris usque in die tertia. et vos vobis
exinde illud atducere faciatis. at vestrum expendium. et nullatenus presummetis
vos aut posteris vestris memoratoque vestro monasterio nec abeatis
licentiam. aliquando tempore. memorate ambe petie de memorata terra ipsius
vestri monasterii. cum suis omnibus pertinentibus. ut super legitur. nobis
nostrisque heredibus tollere per nullum modum. vene nos et heredes nostris
illud lavorantes et arbustantes de arvores et vites quomodo meruerit
227
et sicud iustum fuerit et omnia memorata vobis adimplentes qualiter superius
legitur. et vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio.
nobis nostrisque heredibus illud defendere debeatis ab omni omines omnique
personas et si nos et heredes nostris vonum illud non lavoraberimus et
arbostaberimus. de arvores et vites quomodo meruerit et sicud iustum fuerit.
et omnia memorata vobis adimplentes licentiam abeatis nobis illud tollere
et dare cui volueritis sicuti et quomodo in omnibus illud declarat alia
simile chartula recapitulata que vos nobis exinde fecistis. Quia ita nobis
stetit si autem et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissis
personis tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque
posteris memoratoque vestro monasterio. auri solidos quadraginta bythianteos.
et hec chartula ut super legitur. sit firma scripta per manus stephani
curialis quem scribere rogatus per memorata quinta indictione + hoc signum +
memoratis germanis ipsi vero cum voluntate memorati genitori
sui quod ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego gregorius curialis testis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego stephanus curialis complevi et absolvi per memorata indictione +
Torna all'inizio