13
+ Anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi Millesimo Centesimo
Sextodecimo. Mense februario nona indictione. Ego romoaldus de civitate
andro filius iohannis presente falcone iudice et aliis testibus subscriptis.
Vobis grisoni et sillicto fratribus. filiis maraldi ipsius civitatis. vendidi ac
tradidi tres partes de casa et cripta que est sub eadem casa et palatio quod
est coniunctum eidem case et muro eiusdem civitatis que sunt intra murum
et muricinum predicte civitatis. et ego purpura eiusdem romoaldi uxor
legaliter ab eodem iudice inquisita consentiente michi eodem viro meo ipso
iudice in carta manum ponente voluntarie vobis memoratis fratribus vendidi
ac tradidi quartam partem michi de predictis rebus pertinentem. sunt autem
memorata casa et cripta et palatium iuxta transendam. et iuxta casam vestram
et a media strada iuxta casam maraldi filii leonis. et iuxta predictum
murum. ut a presenti eandem venditionem habeatis et possideatis vos vel
heredes vestri cum inferiori et superiori cum introitu exituque suo et cum
omni intra se habito ac faciatis inde quod volueritis. excepto inferiore predicti
palatii propter quam venditionem recepimus a vobis octoginta. et octo
millia nostrates de follaribus bonis. totum videlicet eiusdem venditionis pretium.
Quapropter vadiam vobis dedimus. consentiente michi que supra purpure.
ipso viro meo. me qui supra romoaldo fideiussore. Ut semper nos
vel heredes nostri defendamus vobis vel heredibus vestris predictam nostrum
venditionem sicut prelegitur. ab omnibus hominibus. et a servitio dominico.
Quod nisi adimpleverimus componamus vobis viginti solidos schipkatos.
et supradicta adimpleamus. Licentiam quoque ego romoaldus vobis tribui
me vel heredes meos pignorare vetitis lege atque permissis. quo usque supradicta
adimpleamus. Et hoc scriptum scripsi ego iohannes notarius qui
interfui.
Non impugnetur quod iudex falco tuetur.
+ ego bisantius.
+ ego bisantius.
|