Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.686 » Pag 256 - 257

4.686
256
257

256
+ In nomine domini bicesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense martius, tertiadecima indictione. declaro ego iohannes filius quondam ursi,
quoniam per firma cartula michi esse pertinentes a pars iohannis socero meo, qui bocabit
russo, rebus sua de locum capaczana, ubi ad sabuculo dicitur, et congruum est michi
exinde benumdare. Unde ante subscripto notario et testes ostedi exinde una cartula continentem:
bisantio filius iohanni clarificabit abere una pecia de terra cum aliquante quertie
in ipso locum capaczana, ubi proprio ad sabuculo dicitur, et, sicut ei congruum ei fuerad,
illos benumdederad alfani consobrino fratrem suum filium petri, postmodum vero ipse alfanus
illut benumdederad ipsius iohanni russo socero meus; modo quidem congruum est
michi illut benumdare iohanni et andree germani filii supradicti bisantii; et ideo ego superius
dictus iohannes, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate per anc cartulam
benumdedi adque ad semper abendum confirmo vobis nominati iohanni et andree tota et
inclita ipsa pecia de terra, qui est modo binea, sortione qui fuit ipsius bisantii, qui est
ipsa pecia de terra cum binea infra ec finis: de subter parte fine ribus de sabuculo: de
alia parte fine qui fuit ipsius iohanni soceri meo, quod paratum abuit da iaquinto filio
iohanni mollo: de alia parte fine, sicut medio cristone discernit et aliquantum pertange
ad fine de ominibus de copercle: de alia parte fine, sicut balloncello discernit et coniungente
in predicto ribus de sabuculo; de ec vero supradicta rebus infra supradicte finis inclita
quartam parte vobis exdicti germani benumdedimus, qui fuit sortione predicti bisantii
genitori vestro, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum ambo supradicte
cartule et cum ea que continet. Unde de supradicta mea bindictione nullam michi
vel uxori mee, aut cuiqua omnibus, aut in quavis partibus exinde restitit, aut dicimus
remanere sortione, set, sicut diximus, funditus illut vobis benumdedimus, ad securiter et
firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum,
omnia exinde faciendum quod bolueritis, absque omni mea et de meis eredibus contrarietate
vel requisitione. Unde pro confirmandam et stabiliscendam anc mea bindictione,
nunc a presentis recepi a vos exinde auri tari quinque et medium tari, sicut inter
nos combenit in omnis deliberatione; finitoque vero pretium ipsum aput nos, Ea ratione
per bona combenientia guadia vobis nominati iohanni et andree dedi, et mediatorem vobis
257
posui meipsum; et per ipsa guadia etc. Reliqua pars huius chartae ita est obrosa, ut minime
intelligi possit praetium statutae mulctae, pro pactis non servatis, et nomen notarii
qui hoc instrumentum exaravit
.
+ Ego dauferius notarius me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio