241 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante 
domino nostro rommano magno Imperatore anno quarto: die quinta mensis 
decembrii indictione prima neapoli: Definivi ego sergio qui nominatur tocculo 
filio quondam stephani tocculi: et quondam anna iugalibus: vobiscum 
denique domino laurentio venerabili presbytero et monacho: dispensator et 
rector monasterii sanctorum sergii et vachi: qui nunc congregatus est in 
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm 
in viridiarium et cum cunta vestra congregatione monachorum memorati 
sancti et venerabilis vestris monasterii: De intentione que inter nos abuimus: 
propter ex parte de terra que vocatur pratalem posita super nonnaria foris 
flubeum: etiam et ipsum ex partem de memorata terra est coniunctum da 
tribus partibus hoc est parte orientis et partem occidentis et partem meridiana 
cum casalem memorati vestris monasterii que vocatur pratale: et da 
parte septemtrionis coheret terra mea memorati sergii tocculi: unde dicebat 
pars mea quia memoratum ex partem ex ipsa terra ut super legitur 
meum exet de memorata terra mea pertinet eo quod ibidem est coniuntum: 
et pars autem vestra replecans dicens absit ut sit ita: set dicevatis ut 
memoratum ex partem de memoratum casalem vestrum pertinet hoc est 
qualiter monstrat et exfinat unum egripum qui est inter ipsum casalem 
vestrum qui nominatur pratalem et memorata terra mea et qualiter exfinat 
iterum terminis qui ibidem per ipsum egripum ficti sunt et da ipsi 
terminis qualiter descendit et monstrat finiendo in parte occidentis in 
alium egripum. ubi est fictus unum termine in pictium ex ipsum casalem 
242 
vestrum: set ipse pictium ex ipsum casalem vestrum est iusta terre ecclesie 
sancti iohannis qui vocatur in curte: unde multa haltercationem exinde inter 
nos abuimus nunc autem perreximus exinde ambas partes ibique supra 
cum iudices publicos et ibique per partes ostensimus chartules et ibidem 
illes relegere fecimus et declaravat una chartula membranis scripta quas 
ego ibidem ostensit ut sic exet ipsa fine inter ipsa terra mea et memoratum 
casalem vestrum sicuti memorati terminis exfinat: et dum taliter ibidem 
altercassemus iudicatum est exinde inter nobis quatenus ego ponere 
vobis exinde chartulam promissionis sine omni sacramento: deinde et ego 
per anc chartulam repromitto et atfirmo vobis quia nullatenus presummo 
ego aut heredes meis nec abeamus licentiam aliquando tempore vos aut 
posteris vestris vel memorato vestro monasterio ex ipsum ex partem de memorata 
terra ut super legitur querere per nullum modum nec per summissas 
personas in perpetuis temporibus: etiam et si quobis tempore exieris quabis 
personas qui vos aut posteris vestris exinde at querendum beneris per me 
aut per meis heredibus tunc ego et heredibus meis vobis vestrisque posteris 
illos exinde desuper tollere debeamus absque omni vestra damnietatem: 
set omni tempore sic exe debeas ipsa fine intra memorata terra mea et 
memoratum casalem vestrum qualiter monstrat memoratum egripum qui 
est da parte orientis et directum qualiter descendit finiendo in parte occidentis 
sicuti et quomodo ambas partes ibidem terminis fiximus et usque 
in ipsum pictium memoratum casalem vestrum ubi fiximus unum terminem 
iusta memorata terra ecclesie sancti iohannis in curte: quia ita nobis 
iudicatum est: Si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per 
quobis modum aut summissas personas tunc compono ego et heredibus 
meis vobis vestrisque posteris auri solidos viginti bythianteos et hec chartula 
promissionis ut super legitur sit firma scripta per manus sergii primarii 
per memorata prima indictione + hoc signum + manus memorato 
sergio qui nominatur tocculo quod ego pro eum subscripsi + 
+ ego iohannes filius idem domini iohannis testi subscripsi + 
+ Ego gregorius Curialis testis subscripsi + 
+ ego petrus filius domini stefani testi subscripsi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata prima 
indictione +
  |