Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.123 » Pag 295 - 296

10.123
295
296

295
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense ...
indictione secunda. Ante me Siconem iudicem Petrus filius quondam
Leonis clerici et Stefania uxor sua filia Leomarii, sicut eis
congruum fuit, sponte per hanc cartulam pro hamore omnipotentis
Dei et animarum suarum salute optulerunt in monasterio
Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate
in loco Metiliano cui videlicet monastterio domnus Petrus
gratia Dei abbas preest, integram tertiam partem quam sibi
296
pertinere dixerunt de ecclesia Sancti confessoris Nikolay quæ
constructa est in loco Nuceriæ ubi proprie Plescum dicitur et de omnibus
rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesiæ quocunque modo
pertinentibus, cum integris duabus cameris quas se suo dispendio fabricatas
habere dixerunt ante et penes ipsam ecclesiam cunctisque
eius pertinentiis et cum tertia parte de omnibus muniminibus ex
ipsa ecclesia et rebus continentibus; ipse autem Petrus optulit ex hoc
toto quod dictum est tres partes et ipsa Stefania quartam partem
pertinentem sibi per datum ipsius mariti sui. ea ratione ut semper
sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius
et partis ipsius monastterii, et ille et successores eius et pars ipsius
monastterii licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per
convenientiam ipsi Petrus et Stefania guadiam Iohanni monacho
pro parte ipsius monastterii dederunt et fideiussorem ei posuerunt
Disiium clericum filium quondam Romoaldi, et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii
integrum illud quod in eodem monastterio sicut suprascriptum est
optulerunt ab omnibus hominibus et partibus et tribuerunt licentiam
ut, quotiens ipse domnus abbas eiusque successores et pars
ipsius monastterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi
vir et uxor Petrus et Stefania et eorum heredes ipsi domno
abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et
parti ipsius monastterii quinquaginta auri solidos consttantinatos
et sicut superius scriptum est adimplere. omnia autem suprascripta
fecerunt ipsi vir et uxor secundum legem et consuetudinem
Romanorum. verumtamen memorari facio quoniam ipsi vir
et uxor non posuerunt fideiussorem ipsum Disiium clericum ut superius
legitur, set Petrum qui dicitur de Gervisa filium quondam
Iohannns. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Torna all'inizio