|  | 
 + In nomine domini. Anno vicesimo hoctabo principatus domni paldolfi gloriosi principis,
 et vicesimo secundo anno principatus domni landolfi magni principis filii eius, mense nobember,
 septima indictione. Memoratorium factum a me angelus filio iohanni magistri, qui
 sum commorantes de loco monte aperto, de oc quod ante subscriptos testes per bona
 conbenientia coniunxi me ego cum martino presbiter filio leoni commorantes ex eodem
 
 loco monte-aperto super ipsa rebus nostra, quod nos communiter abemus in supradicto
 loco, et quod nobis pertinet per una cartula quod exinde aput nos firmatam retinemus a
 pars monasterii sancti petri apostoli, qui edificatum est extra et propinquo hanc beneum
 cibitate trans flubio sabbati; et ideo fecimus dibisionem de ipsa eadem rebus iuxta nostra
 bolumtate, velut inter nobis conbenientia fuit; et statim ipse iamdictus martino presbiter
 bona etenim sua volumtatem per fustem, que suis tenebat manibus, dedi et tradidit ipse
 michi in sorte de ex eadem rebus, qualiter est bineis et terris cum arboribus omnino
 abendum ego et meis heredibus: primitus quidem dedi et tradidit ipse michi in sorte una
 pecia de vinea et terra cum arboribus, qualiter est uno tenientem per hec bero finis: de
 tribus partibus fine, quomodo terminantum est inter hec sorte mea et rebus predicti monasterii:
 de quarta namque parte fine sicut termini positi sunt inter hec sorte mea et
 sorte ipsius, quod a me ei in sorte evenit et reconiungit se in eadem rebus eidem cenobii;
 et oc declaro, quia infra eadem sorte mea descendet aqueducto per tempore ibernii;
 super hoc autem dedi et tradidit ipse in sorte uno pastino et terra cum arboribus
 qui est uno teniente infra hec finis: de uno latere et de suprano capite fine, sicut termini
 positi sunt inter hec sorte mea et rebus supradicti monasterii: de tertia vero parte fine iterum
 sicut termini positi sunt a rebus eiusdem cenobii, et rectum descendente in ipsa fontana, quod
 commune inter nos reserbabimus, ab ipsa eadem fontana rebolbente et qualiter vadit per ipsi
 termini, qui positi sunt inter hec sorte mea et sorte ipsius, et reconiungentes se in isdicta
 rebus sancti petri fine prioras; et reserbabimus inter nos bia et andito per ipsa eadem
 sorte sua usque ad ipsa iamdicta fontana, ud omni tempore tam ego quam et meis heredibus,
 seu et missi nostri, potestatem abeamus indeque ingredere et egredere cum omnibus
 nostris congruitatibus usque ad ipsa iamdicta fontana. Infra hec vero finis, sicut prelegitur,
 nec sibi qui supra, nec ad eredibus suis, nec cuicumque alteri homini nullam exinde
 reserbabit, set una cum inferius et superius, adque cum ipso iamdicto andito per ipsa iamdicta
 sorte sua, sicut dictum est, seu et cum omnibus suis pertinentiis, quantum quantoque
 infra supradicte finis exe videtur, illut michi in sortem dedi et tradidit, abendum et
 possidendum. Nam et ego pro hoc tradidi ei in sortem reliquum de ipsa rebus per ille finis,
 quod continent ipso brebem eius quod scripsit iaquintus clericus et notarius; de quibus
 per bona conbenientia talem michi fecit repromissionem adque obligationem ipse superius
 dictus martino presbiter, quod si aliquando tempore ipse aut suis heredibus de hec vero
 
 sua traditione in integrum, velut prelegitur, mecum aut cum meis eredibus causare aut
 contendere presumpserint per qualibet rationem, volendum nobis exinde aliquit tollere,
 aut contrare, vel minuare, aut si oc, quod superius legitur, aliquit exinde retornare aut
 remobere quesierit, ideo ante omnia decem aurei solidi constantini se suisque heredibus
 michi meique heredibus componere obligabit, vel illius homini qui unc scriptum pro parte
 nostra heorum in causationem ostenderit, et in antea omni tempore exinde adversus nos
 per inbitis vacui et tacitis permaneret. Verumtamen et sorte ipsa, qualiter superius legitur,
 omni tempore adversus vos firma stabilemque permaneant per eadem obligata pena. Ego
 Iaquintus clericus et notarius interfuit. Actum loco monte-aperto.
 + Ego angelus presbiter
 + Ego iaquintu presbiter
 |  |