178 
+ In nomine domini anno tricesimo hoctabo principatus domini landolfi 
gloriosi principi et quartodecimo anno principatus domini paldolfi filii 
eius mense november hoctava indictione Ideoque nos i sumus dodato. et 
landolfo filii quondam dodati. qui sumus commorantes in cibitate caput marini 
declaramus nos habere rebus et terra vacua et vineis. et pomis fructiferis 
et infructiferos arbores. et orta in locum qui vocatur carrcerelle. prope 
ipsa cibitate caputmarini. ubi edificata atque dedicata esse videtur ecclesia 
ad honorem dei et vocabulo beati martini confessoris. cum libris. et ornamentis 
eiusdem ecclesie. et cum casis et cellis edificate atque ibidem ad hedificandum 
esse videntur. tota et inclita tertiam partem ex predictis rebus 
et ex predicta ecclesia. et cum omnibus pertinentiis vel subiacentiis eiusdem 
ecclesie. et declaramus nos habere una petia de vinea et terra vacua uno 
teniente que est propria nostra. prope ipsa iamdicta ecclesia pertinente nobis 
a supradicto genitore nostro. Nunc autem compulsi sumus divina dei 
omnipotentis misericordia pro salutem et redemtione anime nostre. et 
anima predicti dodati genitori nostro. et anima iohanni diaconus qui fuit 
germano nostro ipsa iamdicta tertiam partem de predicta ecclesia sancti 
martini vocabulum cum tota tertia parte de libris et ornamentis. et casis 
et cellis edificate seu que ad hedificandum esse videntur et cum tote ipse 
rebus et terris et vineis et ortis et cum arboribus fructiferis et infructiferis 
et cum inferius superius eiusdem ecclesie et ex predictis rebus quantum 
nobis exinde pertinet donamus et tradimus atque offerimus in ecclesia 
que est monasterio vocabulum sancti nicolai que fundatum est in finibus 
cibitatis caputmarini prope ipso fluvio de sapione. que adam venerabilis 
abbas a nobo fundamine construxit. Set audientes illut rogata genitrice nostra 
que supra germani et acza uxor mea qui supra dodati valde nos obsecrare 
cepit ut quartelle illorum quod inde percepture sunt una nobiscum 
donare et tradere atque offerire illam in ecclesia que est monasterio vocabulum 
sancti nicolai. nos autem preces illorum benigne audivimus. quapropterea 
nos prefate mulieri rogata et acza quam et nos nominati dodato 
et landolfo filii et mundoalt eius que supra rogata. et ego dodato viro et 
mundoalt eius que supra acze. Ideo dum hoc congruum est nobis bona 
179 
etenim nostra bolumtatem et per firma stavilitatem interesset gisolfo iudice. 
et giselberto iudice aliique boni hominibus. per hoc quoque videlicet scriptum. 
donamus et tradimus atque offerimus in prefata ecclesia quod est 
monasterio sancti nicolai. tota et inclita ipsa supradicta nostra tertia partem 
ex predicta ecclesia et ex predictis rebus quantum nobis exinde pertinet 
in omni transacto ad semper habendum. et ipsa suprascripta nostra petia 
de vinea et terra vacua offerimus in ipso supradicto monasterio. exceptuavimus 
inde una petia de terra quod nobis pertinet pro monimen da 
pars iohanni de castropiniano. Unde exinde nec nobis qui supra germani 
neque ad heredibus nostris neque ad nullum quempiam hominibus 
nullam exinde non reserbabimus anplius nisi ipsa petia de terra quod supra 
exceptuabimus portione requirendi. Set quomodo superius diximus una cum 
inferius superius eiusdem ecclesie ex predictis rebus tam in longitudo quam 
in latitudo. et cum omnia infra se habentes atque cum legitima trasita et 
exita sua. integra damus et tradimus atque offerimus. tota et inclita supradicta 
nostra tertiam partem in predicta ecclesia que est monasterio sancti 
nicolai ad habendum et possidendum et exinde eius rectoribus faciendum 
quodcumque voluerit. ea ratione ut hamodo et semper hanc nostra offertione 
qualiter prelegitur prefato monasterio eiusque rectoribus. habere et 
possidere securiter licead faciendum exinde omnia quod voluerit. quod si 
aliquando tempore nos qui supra germani aut nostros heredes cum prefato 
monasterio aut cum eius rectoribus causare vel contendere voluerimus de 
hanc supradicta nostra offertione volendum exinde aliquod tollere vel exminuare 
per quacumque modis. vel ingenio. et non defensaverimus illam prefati 
monasterii vel ad eius rectoribus ab omnes homines omnibusque partibus. 
Obligamus nos et nostros heredes dare in prefato monasterio vel ad 
eius rectoribus centum solidi constantinianos ex auro. et taciti maneamus 
exinde invitis. atque pro invitis defendamus illam prefati monasterii vel ad 
eius rectoribus. ab omnes homines omnibusque partibus. pro quibus hunc 
scriptum offertionis scripsi ego ildebrando notarius rogatus a suprascriptis 
germanis. in cibitate caputmarini. Felice 
+ ego qui supra gisolfus iudice 
+ ego giselberto iudice 
+ ego adelperto 
+ ego benedicto
  |