|
2
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius sexta indictione. Ideoque
hego alerisi castaldus filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, per hanc cartulam
mea bolumtate pro pars et bice hecclesie sancte marie, quem supradictus domnus
iohannes principe et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine construsserunt
in curte sua de intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, in quo dumnellus
presbiter abbas preest, venumdedit supradicti abbati terra mea baciba cum aliquanta
lingnamina intus prefatam cibitatem ibique inter muro et muricino propinquo ipsa ecclesia
per finis et mensuria. da pars orientis fine platea qui deducit ad posterola, et inde sunt per
longitudo pedes triginta quadtuor; et de capite fine facie de muro suprano uius cibitatis,
et inde sunt per latitudo pedes triginta; et da pars occidentis fine mea, et inde sunt per
longitudo pedes alii triginta quadtuor; et da pars meridie fine bia mea que alerisi et de
sortifices meos, etinde sunt per latitudo pedes alii triginta: totum mensuratum fuit ad talem
pedem manum homini, quantum cartula ista in capite est lata. hec tota et inclita ipsa
terra per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit cum ipsa aliquanta lingnamina pro
pars ipsius ecclesie tibi iamdicto abbati venumdedimus, cum omnia infra se abentibus et suis
pertinentiis et cum bice de ipsa via, inclitum illut tibi venumdedimus, ad securiter et firmiter
amodo et semper pars ipsius hecclesie eiusque rectores, et cui per pars ipsius ecclesie illut
vel exinde datum paruerit et eius heredes, illut habendum, dominandum, possidendum, omnia
exinde faciendum quod voluerit, absque omni requisitione et contrarietatem mea qui supra
alerisi castaldi et de meos eredes aut cuiquam hominibus. et pro confirmandam et stabiliscendam
hanc mea vindictione a presentis recepi a te supradictus abbas pro pars predicte
ecclesie sexaginta auri solidos de tari ana quadtuor auri tari voni per unoquoque solido,
quod in eadem ecclesia dati sunt per supradicta domna sichelgaita principissa pro amore
omnipotenti deo et salbationis anime sue. finito quem pretium ipsum aput nos ea quidem ratione,
per vona combenientia mea bolumtate ego supradictus alerisi castaldus guadia tibi iamdicto
dumnelli presbiteri et abbati dedit et mediatorem tibi posuit petrus comes congato meus
3
filius quondam adelferi; et per ipsa guadia obligo me et meos filios et heredes amodo et semper
antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie inclita supradicta mea vindictione cum bice
de ipsa bia, et cui vel ubi per pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit et ad eius
heredes, da omnis homines omnique partibus, et non aliquit exinde eorum tollere aut contrare
queramus. si autem, sicut dictum est, taliter illut in eadem ecclesia, et cui vel ubi per pars
ipsius hecclesia illut vel exinde datum paruerit, non defensaberimus vel aliqua causatio exinde
eorum preposuerimus, tunc questio et causatio nostra et de nostros heredes adversus pars
predicte ecclesie, et cui pro pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit, sit inde tacita
et vacua, et duplum supradicto pretium componere obligo me et meos filios et heredes ad
pars ipsius ecclesie, et cui vel ubi pro pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit,
et, sicut dictum est, omnia suprascripta eorum adimpleamus. tamen, quando pars ipsius ecclesie
et cui per ipsa ecclesia datum paruerit, illut vel exinde per se inde esset auctores voluerit,
tunc vice nostra licentiam et potestatem abeant in omnibus inde causare et finem facere,
qualiter voluerit, cum quale monimen et ratione inde abuerit. Nam, quando nos quesieritis
inde abere auctores, ego autem et meos filios et heredes illut eorum defensemus et omnia
adimpleamus, quantum et quomodo superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena.
Et taliter scribere rogavimus te iohannes notarius. hactum salerno.
+ ego adenolfus
+ ego petrus
+ ego teudericus me subscripsi.
| |