Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.418 » Pag 58 - 60

5.418
58
60

58
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro romano et michaele seu constantino porfilogenito et andronio
magnis Imperatoribus anno quinto die tricesima mensis aprelis indictione undecima
neapoli: Per dispositum denique disponere et iudicare itaque bisus
fuit iohannis qui nominatur coracino filium quidem maryni presbyteri qui
iterum coracino bocabat omne sua hereditatem seu substantias de intus et
foris sicut ipse suo firmissimo disposito continet: et per ipsum firmissimum
dispositum disposuit et iudicabit ut post suum transitum venundarem nos
bidelicet gregorio qui nominatur de anthimum filium quondam domini sergii
et iohannis qui nominatur de cancellum filium quidem domini sergii oc est
distributoribus suis idest integra domu sua posita vero intus hanc civitatem
neapolis at cinbeum regione furcillense cum inferioribus et superioribus suis
vel omnibus membris et cum curte sua que ibi est et cum porticellum ante se subtus
se qui ibi est a parte septentrionis et cum gradis qui ibidem ascendunt
et cum introitum suum et omnibus eis pertinentibus et cuique illut venundaremus
firmum et stabilem permaneret in perpetuum et pretium que
. . . . . . . . . . . . . . . . . . illos pro suam anima sicut ipse suo firmissimo disposito
. . . . . . . . . . . . . . . . . . quod unum annum decurrit ordo et memorato
iohannis coracino mortuus . . . . . . . . . . . . . . et apreensimus memorata
integra domum ut nos illum . . . . . . . . . . . . . qualiter ipse eius firmissimo
disposito continet: et quia benistis vos . . . . . . . . . . gregorio qui nominatur
brancatitio filium quondam domini iohanni qui iterum brancatitio bocabat et
maria honesta foemina filia quondam . . . . . . . . qui vocatur gititio conius quidem
domini iohannis qui nominatur cacapice exadelphis germanis et contrastis
nobis memorata domu eo quod memorato iohanne coracino fuit defiso
vestro et fuit affiliato de quondam petro qui nominatur spacu fradicum qui
fuit iterum defiso vestro et ipse petro illam ad eum dimisit eius firmissimo
dispositum dicendo pars vestra abersus nos ut non baluissemus apprendere
memorata integra domum eo quod ipse iohannes fuit defiso vestro et affiliato
de memorato defiso vestro cui ipsa domu fuit et pars nostra dicebat
ut non esset beritas de qua multam altercationes exinde inter nos abuimus
59
et per colloquia de bonorum ominibus venimus exinde in bona combenientia
ut nos venumdaremus vobis memorata integra domu pro auri solidos triginta
de tari de amalfi ana quatuor tari per solidum: deinde et nos memoratis
distributores et a presenti die promtissima voluntate venumdedimus
et tradimus vobis memorato gregorio brancatitio et memorata maria honesta
femina memorata integra domu cum omnibus eis pertinentibus ut super legitur
quas fuit de memorato iohanne defiso vestro et memorato iohanne illut
reliquit per suum firmissimum dispositum memorato petro qui nominatur
spacu fracidum defiso vestro coheret insimul memorata integra domum a
parte orientis domu domini lidolfo presbytero et a parte occidentis domum de
illi salernitani et a parte septemtrionis est platea pubblica et a parte meridiana
est ortum monasterii ecclesie sancti gregorii qui nominatur at sagittario:
De quibus nihil nobis exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in
aliena cuiusque persona quod absit comisi aut iam comictimus potestate set a
presenti diem et deinceps a nobis tibi sit venumdatum et traditum in vestra
vestrisque heredibus sit potestatem queque exinde facere bolueritis ab odierna
die semper in omnibus liberam exinde abeatis potestatem: et neque a nobis
memoratis distributores neque a nostris heredibus nec a nobis personis summissis
nullo tempore numquam vos memoratis exadelphis germanis aut
heredes vestris quod absit abeatis exinde aliquando quacunque requesitiones
aut molestia per nullum modum nec per summissa persona nullaque adinbenta
ratione a nuc et in perpetuis temporibus insuper et si quabis
persona vos vel vestros heredes exinde at querendum beneris pro vice de
distributores vel per ipsum dispositum tunc statim omni tempore nos et
heredes nostris vobis vestrisque heredibus illos desuper tollere et tacitas
facere debeamus asque omni vestra vestrisque heredibus qualibet damnietatem
pro eo quod in presenti accepimus a vobis auri solidos triginta de
tari de amalfi ana quatuor tari per solidum in omne decisione seu deliberationes
quod presenti dedimus et apreensimus pro anima memorato
iohanne defiso vestro cui nos distributores sumus sicut ipse eius firmissimo
disposito continet: Quia ita nobis stetit si autem aliter fecerimus et minime
adipleverimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut summissa
persona tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque heredibus
auri solidos sexaginta bythianteos et ec chartula ut super legitur sit firma
60
scripta per manus sergii curialis scribere rogabi per memorata undecima
indictione + oc signum + manus memorato gregorio de anthimum et memorato
iohanne de cancello distributores memorato iohannes coracino quod
ego qui memoratos ad eis rogatus pro eis subscripsi et memoratos solidos
traditos bidimus +
+ ego stefanus filius idem domini stefani testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ Ego petrus scriniarius testis subscripsi et memoratos solidos traditos
bidi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ Ego sergius Curialis: Complevi et absolvi per memorata undecima
indictione +
Torna all'inizio