Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.965 » Pag 141 - 141

6.965
141
141

141
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
princeps eius salernum, et tertio anno principatus eius capue, quam et secundo anno ducato
illius amalfi et sirento, mense ianuarius, nona indictione. Ideoque nos urso filius
quondam oprandi, qui dicitur terrabendeca, dum mihi te mulier nomine auria filia quondam
landoni at meumque sociavi coniugio, tunc in alia die nubtiarum ante parentes et amicos
nostros secundum ritus gentis nostre langobardorum, quia per unc firmum scriptum morgincabh
confirmo atque trado tivi nominate uxori mee quarta enim parte de ex omnibus
rebus substantiis et movilibus meis, idest de casis quam et intrinsecus casis, curtis, ortales,
territorie, arbustis vitatis, vineis, vinealis, oliveta, castanieta, quertieta, campis,
silvis, pratis, pascuis et aquis, finis et biis suis, in montibus quam et in planis, cultum
atque incultum, movile vel immovile, de servis et de ancillis, et cum husu aquario,
et de peculia magna et parva, de omnia vero et in omnibus, que nunc modo abeo vel quod
in antea parare aut conquidere potuerimus, seu quod est paterna vel paternaque substantiis,
et que legibus mihi ebenire debuit, de totum tivi sit nominate uxori mee; quarta
enim parte tivi tradidit sub ea quidem videlicet ratione, ut ab odiernum die et at tua
que supra uxori mee sint potestatis, iusta legem exinde faciendum omnia que tivi placuerit.
Neque a me superius dictus urso viro tuo, Neque a nostris eredibus, Neque a nullus
quemquam hominibus abeamus aliquando aliqua requisitione aut repreensionem, set in
perpetuis temporibus securo nomine eos abere et possidere baleatis; quod vero firmum
scriptum morgincabh in eo hordine perpetuum firmum permaneat, quam enim te petrus
protonotarius scribere rogavimus, actum huius nucerie.
+ Ego petrus clerictis et notarius me subscripsi.
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio