Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1203 » Pag 252 - 253

7.1203
252
253

252
MCCIII
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense iunio, septima indictione. Memoratorium factum a me polcharo diaconus ecclesie
sancti maximi, eo quod coram presentia domni adelferi archipresbiteri et abbatis
ipsius ecclesie sancti maximi, et per eius licentiam tradidi ad tenendum et casam faciendam
iohanni filio quondam imperati, et iohanni filio quondam visantii, et iohanni filio
quondam petri terram pertinentem predicte ecclesie, quam habet intra hanc cibitatem in
plaio de monte super ipsa ecclesia, que est per mensuras: de longitudo pedes triginta duo
et medium, et latitudo ab oriente et ab occidente ana pedes decem iusto pede manus hominis,
ex omni parte finis predicte ecclesie. Tali ordine, ut amodo et usque viginti nobem
anni completis predicta traditio sua potestate teneant et casa lignea terrea unius penne
ibi faciant, et habeant clusam et coopertam, sicut meruerit, et ibi resideant et habitent,
et si voluerit, homines ad residendum mictant, et omnis illorum utilitates iusta rationem
ibi faciant; et quod censum inde tollere potuerint usque ipsum constitutum, sibi habeant.
Tantum omne annum illis et illorum heredes usque ipsum constitutum deant exinde censum
in pars ipsius ecclesie de suprascripta mensuria sexaginta fullaros bonos. Completis
vero ipsis viginti nobem annos, liceat illos et illorum heredes, et homines quos ibi miserint,
inde exire cum omnibus illorum causis mobilibus et cum medietate de cunctis lignaminibus
ipsius case, et medietate ipsius case cluse et cooperte cum tota ipsa terra
vacua in pars iamdicte ecclesie, ad faciendum quod voluerit. Tantum, si ipsa illorum medietate
de lignaminibus ipsius case in ipsa constituta, vel ante ipsum constitutum daturam
aut vindituram habuerint ad pars nostre ecclesie, illam vendant et dent iusto baliente
pretio quod iuste fuerit appretiata. Quam si pars ipsius ecclesie noluerit emere,
liceat illos et illorum heredes illam dare cui boluerit. Nam si unicumque illam dederint
sine solutione de pars ipsius ecclesie, absque pretio ad pars iamdicte ecclesie rebertat.
253
Et per combenientia guadiam michi ipsi omnes suprascripti dederunt, et fideiussores michi
posuerunt seipsos, et per ipsam guadiam obligaberunt se et illorum heredes, ut si,
sicut dictum est, ad pars predicte ecclesie non adimpleberit, et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam componere obligaberunt
sibi omnes suprascripti et illorum heredes ad pars predicte ecclesie triginta auri solidos
constantinianos. De suprascripta terra et casa tradidi ipsis iohanni filii iamdicti imperati
et iohanni filio petri tres partes in parte occidentis, et ipsi iohanni filio iamdicti
visantii in parte orientis unam quartam partem, et sic exinde dent de supradicto censu
michi vel in pars predicte ecclesie per supradicta guadia et obligatione. Quod scribsi ego
grimoaldus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio