Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.11 » Pag 37 - 40

10.11
37
40

37
+ In nomine Domini. Tricesimo primo anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense iunius undecima
indictione.
38
A Ego Petrus filius queda Dominici
per combenientia tradidit
michi Fasanus abbas monasterii
Sancti Nicolai de Serra Mediana
cum monachi et advocatori eidem
monasterii retinentes prefata
ecclesia, quod holim tenuerunt
Martinus cum filio eius et Mule
et Stephanus presbiter et Iubenio,
sicut fuit inter nos combenientia
nata nascente per as finis:
sicut incipit da publica bia et
descendit per riale qui discernit inter
as res et rebus Mule usque in
ribus maiore, et saliente per ipso
ribus usque Castanea bocatur, et
ascendente usque in ipsa bia
publica et trabersante et abiente
per vocabulum Sancti Basili et
abiente tramite per ipsa bia usque
in ipso rio priore fine; inter as
res exceptuant illud de illa mulier
Prebetera et de Cirella. et quod videtur
inter as res esse aliut traditum
est michi meique heredibus
ut demus ad area de frugibus terratico
et ad palmentum vino tertiam
pars, et talis serbitium faciamus
ad pars ipsum monasterium
qualiter et ipsi alii pertinentes
de ipso monasterio faciunt;
et liceat me et meis heredibus
scripta res laborare, fobere,
frudiare binea et salices et pomis
plantare et aliperga et palmentum
construere et omnis nostre
utilitatis iuxta ratione facere,
39
et in rebus eidem monasterii
introire et arbores pro pedamen
et aliperga facere iusta ratione incidere.
et si in aliquo delicto ceciderimus
vel de anc terra exire voluerimus,
licentiam habeamus
cum omni nostra mobilia et periere
ubi boluerimus, et ipsa res
conciata et operata in ipso monasterio
relaxemus; et si usque
tribus anni rebersi fuerimus, tunc
ipsa res qualiter inbenerimus integrum
illud recolligamus in superdicto
hordine illud abendum. et
amodo et semper pars ipsum
monasterium et rectores eidem
ecclesia illud nobis defensandum
cum vice de viis et cum omnia infra
ex ea abentibus et omnia de
eo pertinentibus michi meique heredibus,
et quando nos et nostris
heredes de eo causare voluerimus
in predicto hordine, licentiam
abeamus de eo causare et finem
facere. et si sicut suprascripta
vel ex eis quicquam remobere
vel contradicere nobis et ad nostris
heredibus ipsum prefatus
abbas et suos posteros et pars ipsum
monasterium voluerint,
obligavit se ipsum Fasanus abbas
suosque posteros et pars ipsum
monasterium et summissas ipsa
ecclesia componere michi
et ad meis heredibus vel cui
scriptum istum pro vice nostra
in manus parueri triginta auri
solidos costantini, et si ego vel
40
meis heredes qui supra legitur
ad pars ipsum monasterium
non adimpleberimus, igitur obligo
me et meis heredibus componere
ipsum monasterium auri solidos
costantini triginta et que
supra legitur per partes firmiter
permaneat. unde pro cuncta
que supra legitur adimplendum
ego predictus Petrus gudiam tibi
eidem Fassnus abbas dedi et
fideiussorem tibi posui Landulfum
qui dicitur Capuano et omni
tempore ibidem resideamus aut
residere faciamus; et de pomis ad
pars ipsum monasterium demus
qualiter et unusquisque pertinentes
de ipso monasterio faciunt.
38
A1
Ego Fasanus abbas monasterii
Sancti Nicolai de Serra Medina
una cum ipsis monachis eadem
monasterii honorati et cum advocatorem
eidem monasterii tradidimus
tibi Petrus filius quondam
Duminico rebus prephati
monasterii quod tenuerunt
quendam Martinus cum filiis
eius Stephanus presbiter et Iubeni
et illud quod Mule retinuit,
inter quos discernunt as fines: sicut
incipit rio de a ipsa bia publica
et descernit descendendum
inter as res et res de quibus
dicte Mule usque in ribus maiore
et saliente per ipso ribus usque
se dicit Castanea et ascendit in
ipsa bia publica et trabersante
per ipsa bia tramite per bocabulum
Sancti Basili et periente in
ipso rio priore fine; inter as res
exceptuabimus illud de illa mulier
que dicitur Prebitera et quod
dicitur Cirella. nam ipso aliut integrum
liceat te tuisque heredibus
nato nascente illud tenere, fobere,
frudiare vinea et poma, salices
plantare et omnes vestre utilitatis
hibidem iusta ratione facere et de
fruge annualiter ad aree detis ad
pars ipsum monasterium terratico
et de vino ad palmentum tertiam
pars, et aliperga et palmentum
construatis et ad pars ipsum
monasterium tale serbitium
faciatis qualis et unusquisque pertinentes
39
de ipsum monasterium
faciunt; et liceat te tuisque heredibus
in rebus prefati monasterii
introire et iusta ratione arbores
pro aliperga et pedamen facere et
defensemus illud vobis vestrisque
heredibus nos et posteros nostros
et pars ipsum monasterium
cum aquis et finis et vice de
viis et anditis suis et cum
omnia infra se habentibus. et si in
talis culpa cecideritis aut de anc
terra exire volueritis, ipsa res vona
et operata ad ipsum monasterium
dimittatis et cum
omnia vestra mobilia ubique periere
volueritis licentiam abeatis
et, si usque tribus anni expleti rebersi
fueritis, ipsa res qualiter
eam inbeneritis in predicto hordinem
illam abendum integrum illud
abeatis atque recolligatis et
sicuti legitur ad pars monasterium
faciatis. unde pro taliter
adimplendum ego eidem abbas
cum prephati monachi et
cum adbocatore eidem monasterii
gudiam tibi Petrus dedimus
et fideiussorem tibi posuimus
Landulfus qui Capuano
dicitur, et per ipsum gudiam
obligo me ego prephatus Fasanus
abbas meosque posteros et pars
ipsum monasterium ut sicut
dictum est sub tali titulo vobis
vestrisque heredibus illud defensemus;
et quando per vos ipsos
vultis exinde fieri defensores in
40
scripto hordine, licentiam et potestatem
abeatis de eo causare et
finem facere. et si sicut
scriptum vel ex eis quicquam
remobere vel contradicere voluerimus,
nos vel posteros nostros et
pars ipsum monasterium tibi Petrus
et ad tuis heredibus obligo
me ego Fasanus abbas et meos
successores et pars ipsum monasterium
et summissas prefata
ecclesia componere tibi Petrus
et ad tuis heredibus et cui ec
combenientia scripta pro
vice vestra in manus paruerit triginta
solidos auri costantini et
qui supra legitur firmiter permaneat.
et taliter si autem tu Petrus
et tuis heredibus non ad pars
ipsum monasterium non
adimpleberitis, igitur componatis
ad pars ipsum monasterium
auri solidos costantini
triginta et qui supra legitur
firmiter permaneat. et hoc
memoramus ut liceat te in predicta
rebus residere et residendum
dare et de pomis ad pars ipsum
monasterium dare sicut et
unusquisque de aliis pertinentes de
ipso monasterio faciunt et describsi
ut omni tempore hibi resideatis
aut homines faciatis residere
et omnia superscripta
adimplere.
Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius. S.
+ Signum manum Fasani abbas.
+ Signum manum Lucas presbiter et monachus.
Torna all'inizio