|
289
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni, et primo anno domni
guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius tertia indictione. cum exemus nos
iohannes et petrus iudicibus, et una nobiscum essent subscripti idoneis hominibus, in urbem
salernitanam ad singulorum causatores causas audiendas et difiniendas, ibique ante nos sunt
coniunti dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte dei genitricis marie, quod domna
sikelgaita principissa uxor supradicti domni iohanni gloriosi principis a nobo construxit
fundamine intus ec cibitate salerno inter muro et muricino in terra suaque domne sikelgaite,
que fuit terra ipsa pertinentes monasterio sancte marie et sancti benedicti situs intus supradicta
cibitate salerno, et domnus radoaldus abbas supradicti monasterii, una cum eo esset
toto advocatorem eius. et cum taliter, ut diximus, ipsi abbates fuerunt coniunti, quesierunt
diffinitionem facerent inter se de quibus ipse dumnellus abbas causabit cum ipso domnus
radoaldus abbas et cum predicto eius adbocatorem, ut ipse abbas et hominibus predicti
monasterii contraxet ei et ad clericos predicte ecclesie sancte marie terra ipsa, in quibus
ipsa ecclesia edificata est et que ibi coniunta adexe bidentur. et ipse domnus radoaldus
taliter cum ipso adbocatorem audientes, dixerunt beritas essent, ut illis et hominibus predicti
monasterii talia fecisset; set, sicut ipse dumnellus abbas dixit, pro quibus terra ipsa predicti
monasterii fuit et legibus eidem monasterio exet pertinentes, et ipsius dumnelli nullam rationem
exinde deberet retdere, propter quod ipsius dumnelli nullam inde exet pertinentes, et pro oc
ipse dumnellus abbas ostedit unam scriptionem continentes: tertio anno principatus domni
iohanni et domni guidoni gloriosi principis, mense martius quartadecima indictione: ipse
domnus abbas predicti monasterii sancte marie et sancti benedicti declarabit, in predicto monasterio
pertinentem exet terra bacua intus hanc supradictam cibitatem inter muro et muricino
que absque ullum affectum possideret, et propter exercitum francorum que fuerunt in ac terra
salernitana, de rebus iamdicti monasterii multa inculta permaneret; et dum voluit supradicta
290
terra bacua inter ipso muro et muricino cuilibet dare et pretium inde recipere, unde de ipsa
rebus exdicti monasterii ad aliqua restaurationem perduceret, nemo imbenisset qui talia facere
boleret. postea vero friderisi . . . filius radoaldi dixiset ei, si per combenientia dederit
ei supradicta terra bacua inter ipso muro et muricino per finis et mensuria, ille daret exinde ei
argentum libras quindecim. et per consilium actum petri presbiteri prior sui monasterii et cum
monachi sue congregationis et cum theodericus notarius suoque adbocatorem, ipse abbas per
seipsum supradicto gloriosi principi omnia per ordine nuntiasset et illis solutionem ei dedisset,
terra ipsa dandum et ipso argentum recipiendum, et pro firmitatis causa inter medium illis
exendum direxerunt me iamdictum petrum iudice, et pars partium inter se combocasset idoneis
hominibus, ut quo utrumque fecerit, omni tempore firmum stabilemque maneret, et super ipsa
terra perrexissent et probidissent et per ordinem estimassent, et magis magisque inbenisset
melioratum ipso argentum, quam supradicta terra exet abpretiata et baliente; et post oc factum
ipse supradictus radoaldus abbas ante ipsum iudicem et ipsi idoneis hominibus per bona combenientia
tradidisset supradicto friderisi tota supradicta terra bacua predicto monasterio pertinentes
de intus ipso muro et muricino per finis et mensurie: ab oriente fine guaimari comitis, indeque
pedes triginta sex: a meridie fine muro uius cibitati, indeque pedes nonaginta: ab occidentis,
sicut descendit labinario qui exiet per defusurio de ipso muro, indeque pedes triginta sex: de
super a septemtrionalis fine bia et inde pedes nonaginta, totum ad iusta manum homini mensuratum.
supradicta terra per supradicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus et suis
pertinentiis et cum bice de ipsa bia predicto friderisi per bona combenientia tradidisset ad securiter
et firmiter ille, et cui per eum datum paruerit, et eius heredes, et cui vel ubi per illis datum
paruerit, eos abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerint; et
pro confirmandam ipsa tradictione, a presentis recepisset da ipsum friderisi ipse quindecim
libre argenti, sicut inter illis combenit, et per vona combenientia obligasset se ipse radoaldus
abbas et suis successoribus semper inclita supradicta sua tradictione antistandum et defensandum
illorum, et cui vel ubi per eis data paruerit, da omnis homines omnique partibus. et si taliter
illut ei, et cui per eum datum paruerit, et ad eius heredes, et cui vel ubi per illis datum paruerit,
non defensaberit da omnibus hominibus omnique partibus inclita supradicta sua tradictionem,
aut si ille vel suis successoribus aut pars predicti monasterii per qualecumque ratione quesierit
illut vel exinde tollere aut contrare seu remobere, et quodcumque causationes exinde preposuerit,
per bona combenientia componere obligasset se ipse radoaldus abbas et suis successoribus
et pars predicti monasterii illorum vel ad illorum heredibus, aut cui vel ubi per eis datum
paruerit, sescentos auri solidos costantinos; et si illis vel illorum heredibus, aut cui vel ubi per
eis datum paruerit, voluerit per se ipsis esset auctores de supradicta tradictionem, potestatem aberet
291
cum quale monimen et rationem inde abuerit, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter
voluerit. scripta ipsa scriptio per petrus notarius, et ibidem scripti ipsum radoaldus abbas,
et ipsum iudicem, et predictum adbocatorem, et ipsum prior predicti monasterii et per aliis sufficienter
erat roborata. quam et ostedit ipsum dumnellus abbas una alia cartula posteriore, qualiter
ipse friderisi declarabit ei esset pertinentes per datum a pars predicti monasterii sancte
marie et sancti benedicti situs intus ac cibitate salerno ipsa terra bacua de intus ipso muro et
muricino per supradicte finis et mensurie; et ostedit ipsa cartula, qualiter ei data fuit supradicta
terra per iamdicte finis et mensurie, et, sicut eidem friderisi congruum fuit, donabit supradicte
domne sikelgaite principisse uxori supradicti domni iohanni gloriosi principis tota et inclita
supradicta terra inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie cum omnia
intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de ipsa bia, simulque et ipsa cartula cum
omnia quantum continet, ad securiter et firmiter illa et eius heredes, et cui vel ubi per eis data
paruerit, inclita supradicta sua donatione abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde
faciendum quod voluerit, et launegilt exinde receperat maniciones pario unum; et hobligabit se
ipse friderisi et suis heredibus semper defensandum ipsius domne sikelgaite et ad eius heredes,
et cui vel ubi per eis datum paruerit, inclita supradicta donatione da illi hominibus, cui per eis
illut vel exinde datum aut hobligatum paruerit, et qui pro eius partibus quodcumque causationes
inde preposuerit; de alii vero hominibus et partibus per se ipsis inde exet auctores et defensores
cum quale rationem inde abuerit, et ipsa cartula scripta per ipsum petrus notarius roborata
sufficienter. simulque et ostedit ipse dumnellus abbas alia cartula, qualiter supradicta domna
sikelgaita principissa declarabit ei esset data per friderisi comes filius radoaldi supradicta terra
inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie, et, deo adiubante, illa in supradicta
terra ecclesia a nobo construxit fundamine et ad consecrationem perduxit in onorem beate
et gloriose semperque dei genitricis virginis marie, et abbatem ibidem constituisset supradictus
dumnellus, et ipsum dumnellus cum alii cleros, auxiliante deo, die noctuque laudem dei refert,
sicut decet; et pro amore omnipotenti deo et ipsius gloriose virginis marie ipsa domna sikelgaita
per consensum et bolumtate supradicti domni iohanni principis viri sui offeruit in supradicta
ecclesia sancte marie tota supradicta terra, in quo ipsa ecclesia est, per tote supradicte
finis et mensurie, omni tempore in ipsa ecclesia permanendum, et ipse dumnellus abbas eiusque
successoribus illos tenendum, regendum, gubernandum et omnis sue utilitati ibidem faciendum
absque omni contrarietate illius et de eius heredes; et aliut continentem. seu et ostedit alia
scriptio, qualiter amatus domini gratia arhiepiscopus sancte sedis salernitane clarefecit a nobo
fundamine constructa et ad culmen perducta esset ecclesia bocabulum sancte dei genetricis
marie intus ac salernitanam cibitatem inter muro et muricino per domna sikelgaita principissa
292
uxor supradicti domni iohanni gloriosi principis in terra eidem domne sikelgaite principisse
pertinentes, que fuit terra ipsa monasterii sancte marie et sancti benedicti situs intus ec cibitate
salerno, et perrexisset ad eum supradictus domnus guaimarius princeps et iohannes comes
germani filii supradicti domni iohanni et domne sikelgaite, et dixissent in eadem ecclesia sancte
marie, deo placentem, clericos et abbatem ibi dumnellus presbiter ordinatos aberet, et ipse
dumnellus abbas cum ipsi alii clerici, deo auxiliante, laudem domini cotidie aufererret; et inter
aliut continentem, recepisset ipse domnus arhiepiscopus da ipsi germani libras decem de argentum,
et ipse domnus arhiepiscopus pro taliter per vona combenientia tradidisset et confirmasset
ad predictos germanos supradicta ecclesia sancte marie, quod ipsa domna sikelgaita principissa
in ipsa terra sua bacua infra supradicto muro et muricino ad culmen et ad dedicationem perduxit,
et omnes alias ecclesias, quesubiecte et pertinentes sunt et fuerint in eadem ecclesia
sancte marie, ut omni tempore essent in potestate ipsorum germani et de illorum heredes
tenendum, regendum, gubernandum, presbiteros et clericos, quales et quantos voluerint, ibidem
ordinandum et permanendum, quomodo et qualiter voluerint. etsi, quod absit, ipsi germani
vel illorum heredes in eadem ecclesia sancte marie absque omni serbitio et datione abbatem et
clericos semper non abuerit ordinatos, ut in suo vigore et ordine permanerent, potestatem
aberet ipse dumnellus presbiter et abbas diebus sue ecclesia ipsa tenere cum clericis quantos
ibidem abere voluerit, et ordinem ecclesiasticum ibidem facere, qualiter voluerit, absque cuiuslibet
contrarietate vel requisitione, et in ipse alie ecclesie, ut superius dictum est, subiecte et pertinentes
de ipsa ecclesia sancte marie presbiteros ordinandum, qualiter voluerit. et si ipse dumnellus
abbas, bibente se, boluerit facere et abere abbate in ipsa ecclesia sancte marie, qui post illius
hobitum illam et supradicte alie ecclesie tenere et regere et gubernare deberet, potestate aberet
eos facere et ordinare, qualiter voluerit; et si ipse abbatem, qui per ipsum dumnellus in ipsa
ecclesia ordinatus fuerit, post hobitum ipsius dumnelli alium abbatem constituere voluerit, potestatem
aberet ibidem abbate facere et ordinare, quomodo et qualiter voluerit, ut omni tempore
de abbate in abbatibus et de successores in successoribus in eadem ecclesia adimpleantur et
constituantur in suo arbitrio et potestate; et si de abbate in abbatibus, de successores in successoribus
taliter factum et completum non fuerit, congregationes clericorum, qui in eadem ecclesia
fuerint, potestatem aberet semper abbates inter se eligerent et facere et ordinare, qualiter voluerit
de congregatione in congregatione, et omnibus modis ipse ecclesie subiecte et pertinentes
eadem ecclesie sancte marie ordinarent, ut inordinate non remanerent; et quale presbiteros et
clericos per ipsi germani et per illorum heredes in eadem ecclesia sancte marie vel per ipsi
abbatibus aut successoribus vel ipsis abbatibus ordinati fuerint, vel ad ipsi presbiteri, qui in
supradicte alie ecclesie, ut dictum est, fuerint ordinati, nullam angariam aut serbitium pars
293
predicti arhiepiscopii illorum imponerent. neque ad cruces vel codices lebandum, aut battismum
faciendum, aut illis escommunicare, aut qualibet molestationem eorum facere, set omni tempore
in suo vigore et arbitrio persisterent absque omni pertinentia et dominatione partibus predicti
arhiepiscopii. et ipse domnus arhiepiscopus et suis successoribus annualiter in diem sanctum
iobis daret ad clericis vel ad ipsis abbatibus iamdicte ecclesie sancte marie formata et per die
sabati sancti grisma et oleum sanctum absque omni serbitio et datione, et potestatem aberent,
quando meruerint, cereum benedicere et battismum facere et omnia ecclesiastico ordine, quomodo
et qualiter voluerit, et aqua sanctaficata per bicos bicinantes spargere, et cruces ponere,
et mortuos sepelire, et infirmos bisitaret et communicaret, et de causa ipsius ecclesie et de ipsis
abbatibus et clericis, et que per ipsi germani et per illorum eredes et per aliis in eadem ecclesia
datum et offertum fuerit, de sua causa stabile vel mobile nullam quereret tollere aut contrare;
set omni tempore exet in potestate de ipsis abbatibus et clericis, qui in ipsa ecclesia sancte
marie fuerint. faciendum quod voluerit; ut neque ipse dumnellus abbate, neque ipsis aliis abbatibus
vel successoribus aut clericis de ipsa ecclesia aliqua molestationem paziantur a partibus
predicti arhiepiscopii: similiter et ipsi alii presbiteri, qui ordinati fuerint in ipse alie ecclesie
subiecte et pertinentes predicte ecclesie sancte marie, nullam molestationem patiantur ab ipsum
arhiepiscopum vel da eius successores. verumtamen, si heredes de supradicti germani per
supradicto ordine in ipsa ecclesia sancte marie absque dationem voluerit ordinare abbates, potestatem
aberet semper abbatibus et clericis ibidem ordinare et abere per illo ordine, sicut superius
legitur, ita ut nullum serbitium quererent inde tollere vel abere; et si heredes illorum
aliquit serbitium vel dationem exinde tulerit, aut si ipsa ecclesis in illo ordine, sicut superius
legitur, non ordinaberint, tunc sic aberet potestatem ipsis abbatibus et successoribus et ipsa
congregationes ecclesia ipsa ordinare, et tenere, et regere, et gubernare et facere, qualiter superius
legitur; et obligabit se ipse domnus arhiepiscopus et suis successoribus, si taliter omnia
suprascripta non adimpleberint et aliquit de ea que superius legitur, quesierit remobere aut
contrare, componere obligabit se et suis successoribus ipsorum germani vel ad illorum heredibus
vel ad ipsis abbatibus quadtuor milia auri solidos costantinos. scripta ipsa cartula per
aghenardus notarius, et ibidem scripti ego qui supra amatus domini gratia arhiepiscopus, ego
dauferius arhidiaconus et abbas cappelle palatii, ego qui supra petrus iudex, ego iohannes
clericus et arhipresbiter, ego qui supra disigius, ego alfanus, ego maio, ego qui supra toto
scriba palatii. Cum autem tota supradicta monimina fuit relecta, interrogabimus ipsum abbatem
predicti monasterii et predictum eius adbocatorem, si beracem esset ipsa scriptionem quam ipse
dumnellus abbate ostedit, emissa ipsius friderisi da ipsum domnus radoaldus abbas de ipsa terra
inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie: ipse domnus radoaldus abbas una
294
cum ipso suum adbocatorem aput locum loquentes et iterum benientes palam omnibus audientes
manifestaberunt et dixerunt, ut ipsa scriptio in omnibus, sicut continet, beracem esset. iterum
interrogabimus illis, forsitans aliqua rationem aberet ab ipsum friderisi, aut da ipsa domna
sikelgaita postea emissa de ipsa scriptionem, que ipsius friderisi emissa fuit de supradicta terra
per iamdicte finis et mensurie, aut si aliqua rationem aberet, qualiter de terra ipsa contendere
baleret: ipse domnus radoaldus abbas una cum ipso suum adbocatorem manifestaberunt et dixerunt,
ut neque ab ipsum friderisi, neque ab ipsa domna sikelgaita, neque a quibuslibet persona
hominum aut cuiuslibet partibus nullam scriptionem aut qualibet rationem abere, quomodo de
ipsa terra per supradicte finis et mensurie contendere potere per nullum modum, eo quod per
testum de supradictis scriptionibus sic esset pertinentes ipsius dumnelli abbati, sicut ipse scriptionibus
continentur. et ec finita, ipse dumnellus abbas cepit causanter contendere, ut deberet ei
componere ipse abbate predicti monasterii compositionem illam, quam ille obligabit componere
ipsius friderisi et cui per eum ipsa sua tradictio data paruerit, vel ad eius heredes, aut cui vel ubi
per illis data paruerit: ipse abbate predicti monasterii cum ipso suum advocatorem dixerunt non
deberet ei compositionem, pro quibus manifestaberunt illut ei contrasset ipsa compositionem de
ipsa scriptionem, pro quibus ipse friderisi nec ipsa domna sikelgaita illut eidem dumnelli abbati
dedit. ipse dumnellus abbas dixit, ut a quo ipsa domna sikelgaita dedit in ipsa ecclesia sancte
marie quod fecit in ipsa terra, supradicta terra per iamdicte finis et mensurie, et abbatem illum
ibidem constituisset, et ille ad suam potestatem terra ipsa et ipsa ecclesia retineret, omnia eius
exet potestati, sicut supradicte scriptionibus continunt. et dum multa ex oc contentionem abentes
inter se, per colloquium vonorum ominum perbenierunt exinde ad combenientia, sicut inferius
declarat, et nos et illis ec omnia supradictorum gloriosi principibus rectulimus; et illis angnoscente,
quod pars partium vonum ebenirent, solutionem dederunt talia inter se faciendum. regresi
da illis utrumque combocantes subscripti idoneis hominibus, ante nos et illis ipse dumnellus
abbas sublaxabit ad ipsum abbatem predicti monasterii supradictam compositionem, quamque
sit, ab eum tollere, ut pars predicti monasterii securiter inde maneret; et ipse domnus radoaldus
abbas cum predictum suum adbocatorem per bona combenientia obligabit se et suis successoribus
qui fuerint in eodem monasterio sancte marie et sancti benedicti, qui ibi dedicatum est ubi ad
corpus dicitur, amodo et semper antistandum et defensandum ipsius dumnelli abbati vel ad eius
successores qui fuerint in ipsa ecclesia sancte marie, que superius diximus ipsa domna sikelgaita
a nobo construxit fundamine, tota et inclita supradicta terra per supradicte finis et mensurie
cum bice de ipsa bia da omnis homines omnique partibus. et si taliter illut non defensaberit,
vel aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, et quodcumque causationes exinde
preposuerit, per vona combenientia componere obligabit se ipse domnus radoaldus abbas et suis
295
successoribus ipsius dumnelli abbati vel ad ipsis eius successoribus sescentos auri solidos costantinos.
et pro pars predicti monasterii sancte marie et sancti benedicti, in quo ipse domnus
radoaldus abbas preest, scribere fecimus te petrus notarius qui interfuisti.
+ ego desigius
+ ego qui supra ioannes iudex
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego madelfreda
+ ego alfanus.
| |