Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.994 » Pag 187 - 188

6.994
187
188

187
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari salerni,
et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus eius amalfi et sirrenti, glorioso
principe, mense..... decima indictione. Nos maio filius disigi et mulier nomine
rodelaita filia alfani de loco trasboneie clarefacimus abere una pecia de terra cum insitetum
in ipso locum traboneia ad ipse vene pertinentem michi mulieri per successione, et
188
sicut nobis congruum est, vone nostre volumtatis ante presentia grimoaldi comitis et iudici,
tamen ego iamdicta mulier per bolumtate predicti viri mei, donavimus tivi vivoni fili
petri ipsa pecia cum insitetum que est per ec finis et mensurie: de pede passi duodecim:
ab occidente fine de eredes ursi abio tuo, inde pedes triginta quadtuor et medium: de capito
abet passos octo: ab oriente fine iohanni atrianensi passi triginta et tres mensurati
ad iusto passo; per suprascripte finis et mensurie inclitum illut tivi tradidimus cum omnia
infra se abentibus et suis pertinentiis et cum vice de via sua, faciendum exinde omnia que
volueritis; et pro anc nostra donatione tivi firmandam launegilt a te inde iusta legem recepimus
auri tari decem in omnis deliberatione. de qua per combenientia nos iamdicti
maio et rodelaita, vir et uxor comites, guadia tivi nominati vibo dedimus, et mediatore tivi
posuimus nos ipsi et iohannes germanus meus; et per ipsa guadia obligavimus nos et nostros
eredes semper defensandum tivi tuique eredibus inclita suprascripta nostra donatione
da illis hominibus et partibus qui pro nostris partibus vel datum, seu et qui pro pars et
datum de ipso genitore et genetrice meaque mulieri quodcumque causationes inde vobis
preposuerit; de alii vero hominibus et partibus per vos ipsis illut vobis defensate,
ter volueritis, cum omnibus rationibus que inde abueritis. quot si minime illut vobis defensare
potuerimus, secundum legem vobis adimpleamus, et si de omnia, que superius legitur,
contradixerimus, componere obligavimus nos et nostris eredibus tivi tuique eredibus
biginti auri solidos constantinianos et, sicut dictum est, omnia suprascripta vobis
adimpleamus, et taliter scribere rogavimus te dauferius notarius. actum salerno.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio