Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.26 » Pag 86 - 88

10.26
86
88

86
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense februario duodecima indictione. Nos Iohannes et Maurus
germani filii quondam Armonis et Roda filia quondam Petri et
Gemma filia quondam Ristaldi, quarum ego Roda uxor sum istius
Iohannis et ego Gemma uxor sum istius Mauri, coram subscribendis
testibus coniuncti sumus cum Iohanne presbitero rectore
ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa est subtus
et prope castellum vetus Caputaquis ubi Casavetere dicitur, et
ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie
pertinenbus pertinet domno Gregorio filio quondam
domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis. et sicut nobis
congruum fuit, nostra voluntate per anc cartula obptulimus in prefata
ecclesia integras omnes res stabiles que nobis quocumque
modo pertinentes sunt et fuerint intra civitatem novam Caputaquis
et foris per cunctas fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses
cum omnibus earum pertinentiis et cum moniminibus que ex ipsis
rebus continentia sunt et fuerint. ea ratione ud omnium ipsarum
rerum proprietas semper sit in potestate partium predicte
ecclesie et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere
quod voluerint. usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti
viri et uxores et liberi nostri legitimi masculi et nos et liberi nostri
legitimi masculi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et
utamur atque fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus
quod voluerimus, et nos et ipsi liberi nostri semper sub dominio
87
et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus quemammodum
secundum consuetudinem iptius terre liberi omines
sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur; et si ex
ipsis liberis nostris quispiam clericus fuerit, semper in
iamdicta ecclesia officiet ut iustum fuerit. et nos et ipsi liberi nostri
omni anno in festibitate sancti Nicolai demus ad partes suprascripte
ecclesie censum tarenos bonos octo de moneta qualis illis
diebus per anc terram ierit; defunctis vero nobis omnibus et
ipsis liberis nostris, ita ut nullus ex eis masculus de legitimo coniugio
superstit, tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam proprietatem
redeat. set et si nos et ipsi liberi nostri ex ac terra exeuntes
in aliis partibus ad abitandum perrexerimus, tunc similiter ipse ususfructus
extinguatur et ad iamdictam suam proprietatem redeat;
tantum, si intra octo annos reversi fuerimus ita ut sicut dictum
est sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie maneamus,
rursus ipsarum rerum ususfructus ad nostram potestatem
in suprascripta ratione revertatur et annualiter ipsum censum
partibus prefate ecclesie demus sicut suprascriptum est. verumtamen,
si quis ipsorum liberorum clericus fuerit et in prefata
ecclesia ut dictum est officiet, censum ad partes suprascripte ecclesie
non det. et per convenientiam nos suprascripti viri et uxores,
tamen nos Roda et Gemma cum voluntate de istis viris et mundoaldis
nostris, in qua omnia que in ac cartula scripta et scribenda
sunt fecimus, guadiam suprascripto Iohanni pro parte ipsius
ecclesie dedimus et fideiussores posuimus nosmedipsos et
Isarnu fabrum ferrarium filium quondam *** . et per ipsam
guadiam obligamus nos et nostros liberos et eredes semper defendere
partibus suprascripte ecclesie in iamdicta ratione integrum
illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus
ab omnibus ominibus, et tribuimus licentiam ut, quotiens partes
ipsius ecclesie voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas
de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est nos suprascripti
viri et uxores et liberi et eredes nostri partibus suprascripte ecclesie
non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserimus, per convenientiam per ipsam
88
guadiam obligamus nos et nostros liberos et eredes componere partibus
suprascripte ecclesie octoginta auri solidos constantinatos.
Et duas unius tenoris cartulas, anc pro parte ipsius ecclesie et
aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et notarium
scrivere rogavi qui ininterfuisti. S.
+ Ego Petrus diaconus.
+ Ego Iohannes diaconus.
Torna all'inizio