|
253
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo quarto, et vicesimo septimo anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et nono anno principatus domni Paldolfi filii
eius, mense iuanuario, tertia indictione. Ego Iohannes filius Iohanni, eo
quod intus civitate Abellini ante nobiliorum subscriptorum testium, ideo, sicut
mihi congruum esse videtur, bona etenim mea volumtate et per ac cartulam
vendidi tibi Constantini presbiteri filio Constantini integram portione
mea de casa mea fravita, quod abeo intus eodem civitate Habellini ad comune
cum Iaquintus filioi Falconi, ubi ego abuit medietatem et ille abet ibidem
inclita medietatem, et que videtur esse casa ipsa per ec finis: da una parte
254
fine platea puplica; de alia parte fine tuaque Constantini presbiteri; de alia parte
fine media trasenda; et de alia parte fine medio muro, qui est inter ec casa et
casa Maioni filii Sparani, sicut medio muro decernit et vadit in prioras fines.
Infra omnes iamdictas finis, qualiter superius legitur, inclita medietate de ipsa
casa erga fine tuaque Constantini presbiteri, illut tibi vendidi una cum inferius
et superiusque, cum solo et sedime suo, quomodo frabicata est et quomodo
clausa et cooperta est, et cum siricidiis et guttis suis, et cum omnibusque suis
pertinentiis, ad semper habendum et posscidendum tu qui supra Constantino
presbiter quam et tuis heredibus, faciendum inde omnia quodcumque volueritis
sine contradictione meaque Iohanni et de meis heredibus aliqua requisitione.
Unde pro cunta eadem mea venditione, sicut superius legitur, recepi inde
a te qui supra Constantino presbiter unum solidum aureum bonum scliphatum
et medium, que inter nobis convenit. Unde obligo me ego qui supra Iohannes
et meis obligo heredibus tibi iamdicto Constantini presbiteri et ad tuis heredibus
integra predicta mea venditione,sicut superius legitur, nos vobis illut antestare
et defendere ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus; quod si
taliter, ut dictum est, ego et meos heredes tecum aut cum tuis heredibus inde
vel exinde causare aut contendere quesierimus per qualiscumque inbenta ratione,
volendum inde vobis aliquit tollere aut contrare vel amminuare quesierimus
per qualiscumque modum, aut si illut vobis non defensaverimus
sicut superius legitur; ideo ante omnia decem solidi aurei constantinati boni
nos vobis conponere obligavit; et cunta, que superius legitur, omni tempore
conplire illut vobis invitis per eadem obligata pena. Quod te Amatus archisubdiaconum
et notarium scribere rogavit in Abellino.
+ Ego Amatus archipresbiter.
+ Ego Sandu.
| |