Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.94 » Pag 375 - 376

1.94
375
376

375
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonogesimo nono, mense nobember, septima indictione. Ideoque
ego Mari filius Marialdi de oc quod ante idoneis ominibus subscriptorum testium
declaro me abere rebus in loco Urbiniano, qui estt terra e insetitum
et castanitum et aliis arvoribus intro se abentem, pertinentem michi per meam
rationem et congruu michi est de ipsa iamdicta rebus de iamdicto loco, pro remedium
et sabationem de anima mea et de ipsu genitore e genitricem mea
et de ipsa uxorem mea et de ipsi filii mei, illut offerire una una peciola de
ipsa iamdicta rebus in ipsa ecclesia bocabulo Sante Margarite, qui edificata
estt in iamdicto loco Urbiniano, ubi Deo fabente Landus presbiter regimen tenere
bidetur. Quapropter ego qui supra Mari, ideo sicut michi congruum esse
376
bidetur vona eteni mea volumtatem et per anc quoque bidelicet cartulam offeruit
in iamdicta ecclesia ipsa iamdicta peciola de ipsa de ipsa iamdicta rebus,
sicut bidetur esse per ec finis, sicut ic supter per ordinem legitur: de una parte
fine medio ballone; de alia parte fine meaque Mari; de alia parte fine rebus de
heredes Faconi; de alia parte fine bia puplica, et badit per ipsa bia puplica usque
in prior as fines, et ex omni parte sicut termitatum estt. Infra omnes supradictas
finis, qualiter superius legitur, totam et integra ipisa peciola de rebus, ut diximus,
in iamdicta eclesia offeruit una cum inferius et superiusque, cum bia et
andita sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum
et poxidendum ipsa iamdicta eclesia et eius rectores et pars predicte eclesie
faciendum exinde omnia quodcumque voluerint sine contradictione mea
vel de meis heredibus aliqua contradictione, aut sine cuiuscumque requisitione;
et unde obligo me ego qui supra Mari et meis obligo eredibus ad ipsa iamdicta
eclesia et ad eius rectores et pars predicte eclesie obligo me e meos heredes
integra ipsa supradicta mea offetione antistare et defendere ab omnibus
ominibus ab omnibusque partibus et da parte de ipsa uxorem mea et da omnes
omines, qui pro partes eius exinde causaberit. Quod si taliter, ut dictum estt
ego vel meos eredes illut ibidem non defensaberimus, au si aliquit inde substraere
voluerimus, ideo ante omnia biginti solidi aurei costantinati voni ego qui supra
Mari et meis heredibus ad ipsa iamdicta eclesia Sincte Margarite et ad eius
rectores et pars predicte eclesie pena componere obligabit; et in antea per inbitis
omni tempore semper tacitis et comtemtis permaneamus, et illut ibidem
defensemus semper velut prelegitur per iamdicta pena obligata. Et si quascumque
adbeniente tempore quiscumque omo, qui de supradictis rebus de iamdicta
eclesia voluerit substraere, fiat sub anathema et sic ei beniat quomodo ebenit
ipsa maledictio Datha et Abiron quando aperta estt terra et bivos degluttibit
e quomodo ebenie e Saffire, qui mentientes corporibus senes mortui
sunt e quomodo ebenit illis Simoni Mago, qui in apostolos Dei Petrum et
Paulum iniuria inferre non timuit e quomodo ebenit Iude, qui tradidit filium
Dei et non fiat de eo eredes usque in secula seculorum, amen, ita t in una
generatione deleatur nomen eius.
+ Ego Landus presbiter.
+ Ego Dominicus presbiter.
Torna all'inizio