364
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tricesimo secundo. sed et iohannes porfilogenito
eius filio magno imperatore anno vicesimo primo. die vicesima mensis
martii indictione sexta neapoli: Visi itaque fuit ego videlicet petro qui nominatur
de magi filio quondam iohannis diaconi qui iterum de magi vocabat. comparare
per chartulam comparationis mea. quae fuit facta . . . . . mensis decembrii
in istius sexta indictione in auri tari viginti septem. voni de amalfi diricti
et pesanti. da domino iacob venerabilis igummenus. monasterii sanctorum
sergii et bachi qui nuc congregatum est in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani ipse autem una cum cunctas congregationes monachorum memorati
sancti et benerabilis illorum monasterii. Idest integrum orticellum illorum
qui ante domu edificata fuit positum vero intus anc civitatem neapolis
curte commune. de memorato illorum monasterio. et de aliis consortibus
. . . . . abes et intus porta et trasenda simul commune de memorato illorum
monasterio de illa domum et ortum memorati illorum monasterii . . . . .
mihi at libellaticum datum avet et . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et super ipsa
porta et iamdicta . . . . . distructa illorum que mihi datum habet per iamdictas
libellas. in vicum publicum qui pergit . . . . . . . . . . . . regione arco
cabredato. una cum arboribus et fructoras suas et cum omnibus . . . . . . . . . . . . . . . . . .
pertinente ad eis per comparatum per firmissima chartulam
comparationis illorum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . filiis quondam gregorii qui
nominatur maiorino et quondam . . . . . . . . . . iugalium personarum. Ipsa autem
cum voluntate ursi . . . . . . . que vero ipsa chartula comparationis illorum in
presentis illa aput me remisi cum omnia que continet pro mea heredumque
meorum defensione. et coheret at memoratum integrum orticellum qui antea
edificata fuit a parte orientis est ortum illorum memorati illorum monasterii
pertinentes. ubi est pischina illorum memorati illorum monasterii. quem
mihi datum abet at libellaticum sicuti inter se signata crante exfinat. et a
parte occidentis est ortum maiore memorati illorum monasterii. in illorum
reserbaverunt potestatem sicuti paries exfinet a parte meridiana est domu
distructa de ecclesia illorum sancta agathe iuris propria memorati sancti et
365
benerabilis illorum monasterii que in illorum reserbaverunt potestatem sicuti
inter se parietina exfinat. et a parte septentrionis est . . . . . . . . et orticellum
de memorata maria maiorina sicuti inter se pariete commune et astraco commune
exfinat et in memoratu orticellu que mihi bendiderunt cum omnibus
sivi pertinentibus absque introitum . . . . . . . . . . . . deveremus da memorata
curte commune. et per memorata porta. et per iamdicta trasenda. et per
memoratum ortum . . . . . . . . . . mihi datum avet per firmissima chartulam
libelli. die noctuque cum omni mea utilitate . . . . . et potestatem avere. ego
et heredes meis illos edificare. et domos facere qualiter continet chartula
que aput me remisi ut super legitur. etiam et in memorata curte commune
sunt gradis communes. et ballatorium commune de memorato illorum
monasterio et de . . . . . . . . . . . . . . . . qui ascendunt at memorata domu
distructa. que ipsi mihi at libellaticum datum avet. etiam et iusta memoratum
ballatorium parte meridiana abet regia memorati monasterii sicuti et
quomodo continet memorata firmissima comparationis mea ut super legitur
de qua benistis tu videlicet marino filio quondam vone memorie domini
landolfi senatori. qui fuit dux civitatis gaiete et contrastis mihi memorato
petro dicendo pars tua atversus me ut nequaquam non baluisset illut agere
pro illum dicima octaba die per iacium de illi defisi eo quod memorata
maria que illut venumdedi at memorato domino iacobo. venerabilem igumenum.
et iamdictum bilocta viro suo defuncti sunt. ideo bultis de me illos
recolligere . . . . tum ut exerent appretiatum a christianis viris. et multa intentio
inter nos fuit ante iudices publicos et iudicatum fuit exinde inter nobis
at iudices publicos ut ego dare tibi illut per appretiatum ut est appretiatum
a christianis viris. et quia ibique supra portavimus ipsos appretiatores.
et appretiaverunt . . . idest auri tari viginti voni de amalfi diricti et pensanti
et in presentis nobis illos dedistis et aput me illos aveo at mea potestatem
faciendi que voluero. proinde et ego memorato petro diacono qui nominatur
de magii per hoc iudicio et per anc chartulam dedi et tradidi tibi
memorato domino marino filio memorati domini landolfi senatori qui fuit
dux civitatis gaieta. idest memoratum integrum orticellum vestrum qui ante
domum edificata fuit positum intus anc predictam civitatem neapolis. intus
memorata curte commune de memorato monasterio. et de aliis consortibus
qui ibidem parte abet. et intus porta et trasenda insimul commune. de memorato
366
monasterio et de illa domum et ortum memorati monasterii. que at
libellaticum habent . . . . . . . . . . . . . . . et super ipsa porta et iamdicta trasenda est
superiora distructa mea que at libellaticum abent . . . . . . . monasterii. una cum
arboribus et fructoras suas et cum introitu suo omnibusque eis pertinentibus
qualiter . . . . . . illut comparatum aveo per ipsa chartula mea et per coherentias.
ut ipsa chartula continet. que vero ipsa chartula comparationis mea
una cum ipsa chartula comparationis que ipsa comparationis . . . . . . . .
presentis aput te remisi pro tua heredumque tuorum defensione. et av
odierna die et deinceps a me tibi sit datum et traditum in tua tuisque heredibus
sit potestatem. queque exinde facere volueritis semper liberam aveatis
potestatem neque a memorato petro diaconi neque a meis heredibus nullo
tempore numquam tu memorato domino marino. aut heredes tui quod absit
aveatis exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum
modum nec per summissas personas a nuc et in perpetuis temporibus. et
qui te aut heredes tuis exinde at querendum benerit per me aut per meis
heredibus tuc ego et heredes meis tibi tuisque heredibus eos exinde desuper
tollere et tacitos facere devemus asque omni data occansione et qualiter
ipsis benditores qui mihi meisque heredibus illut bendiderunt. ut super
legitur mihi meisque heredibus illut antestare et defendere debeo per
ipsa chartula . . . . . . ipsi et illorum heredibus tibi tuisque heredibus ut antestare
et defendere devent da omnes omines omnique personas. et ut superius
diximus tu mihi dedistis memorati auri tari viginti ut super legitur.
Quia ita nobis stetit. Si autem et in aliquit offensi fuerimus per quobis
modum aut summissas personas tunc componimus ego et heredes meis tibi
tuisque heredibus auri solidos decem bythianteos et hec chartula recetatiba
ut super legitur sit firma scripta per manus iohannes primarius scribere
rogatus per indictione sexta + oc + ego petrus diaconus subscripsi +
+ ego cesarius scriniarius testi subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ ego gregorius filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptis
tari traditos vidi +
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi et suprascriptis
tari traditos vidi +
+ ego iohannes primarius. Complevi et absolvi per memorata
indictione +
|