|
13
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense augusto
tertia indictione. Ante me Petrum iudicem venerunt
Rogata filia quondam Siconis, que u[xor] fuit quondam
Deusdedi filii quondam Vivi, et Vivo et infantes intra etates,
nomina eorum Mauro et Sergius germani filii ipsorum
Deusdedi et Rogate; et ipsi infantes Mauro et Sergius proclamavant
se necessitatem maiorem habere et fame mori et volebant
14
vendere de rebus suis qualiter vivere possint, in tantum
ut se de ipsa fame liberare valerent ut non moriretur. ego
vero, memor capituli quod Liuprand rex Langobardorum in
suo edicto instituit, in quo legitur de infantibus qui intra
etates sunt et necessitatem maiorem habent et fame moriuntur
ut, dum tempus famis fuerit, licentiam haberent cum
misso principis aut cum iudice suo de terra aut de rebus
suis vendere qualiter vivere possint, in tantum ut se de ipsa
fame liberare possint ut non moriantur, et hoc ipsum hopus
quidem iudex de loco illo debeat providere si certe pro ipsa
necessitate famis faciunt et sic in eius presentia fiat, interrogavi
ipsi infantes quit de rebus suis vellent vendere. at illis
et iamdicta mater et germanus eorum dixerunt velle vendere
duas partes quas eis pertinebat habere de tota una
pecia de terra cum insiteto, que est foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Transboneia finibus Mitilianense, et
dixerant totam ipsam peciam esse per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: ab occidente passus viginti
nobem et palmos duos, a septemtrione passus decem
et septem et palmos duos, ab oriente est finis Iohanni qui
vocatur Boccapiczola filii quondam Iohannis et passus triginta
quattuor et palmos duos, a meridie passus triginta;
et dixerunt ut ex ipsas duas partes de tota suprascripta pecia
de terra per suprascriptas fines et mensuras quartam partem
pertineret ipsi Rogate per suum firmum scriptum morgincap,
sibi datum ab ipso viro suo alia die illorum copulationis,
et tres partes ipsis Vivo et Mauro et Sergio germanis
filiis suis. et, ut certe cognovi quod ipsi infantes pro ipsa
necessitate famis venditionem ipsam facere cupiebant et
vixerat valens illud quod eis ex ipsis duabus portionibus
tote suprascripte pecie de terra tanti pretii per quem se de
ipsa fame liberare possint, solutionem ipsis infantibus tribui
15
talia faciendi. et volens ipsa Rogata ipsam quartam suam de
ambabus ipsis portionibus tote suprascripte pecie de terra venumdare,
in mea presentia secum habens duos parentes
suos me rogavit dicens quod iamdictam quartam suam sibi,
ut dictum est, pertinentem vendere velle, et ipsi parentes
in hac venditione manus ponent et ipsa se venditricem faciet,
et sic et ipsi filii et mundoalt eius ei consentient, ut
hoc quod vendiderit stabile sit et Iohannes scriba cum notitia
ipsorum parentum et mea hanc cartula scribit. his ita actis,
ipsa Rogata, ut dictum est secum habens ipsos parentes
suos, consentiente ei ipsi filii et mundoalt sui et ipsi Vivo
et Mauro et Sergius, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate,
per hanc cartulam venumdederunt ipsi Iohanni cognomento
Boccapiczola filio suprascripti Iohannis Atrianensis
integras ipsas duas partes quas sibi clarificaverunt pertinere,
sicut suprascriptum est, de tota ipsa pecia de terra cum
insiteto per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus que
intro eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de
via sua. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere
quod voluerint; reliquam vero tertiam partem tote suprascripte
pecie de terra per iamdictas fines et mensuras ipsi
Iohanni clarificaverunt pertinere. et propter confirmationem
huius venditionis ipsi Rogata et Vivo et Marino et Sergius
susceperunt ab ipso Iohanne statutum pretium auri tarenos bonos
quatraginta et quattuor in omni deliberatione; et ipsi
Rogata et Vivo et Marino et Sergius, tamen ipsa Rogata cum
voluntate de ipsis filiis et mundoalt suis, cum qua omnia
que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, guadiam
ipsi Iohanni dederunt et fideiussorem ei posuerunt Grimoaldum
cognatum et patruun eorum, filium quondam suprascripti
Vivi, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes semper defendere ipsi Iohanni et eius heredibus integrum
illud quod ei, sicut suprascriptum est, venumdederunt
ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei licentiam ut, quando
ipse Iohannes et suos heredes voluerint, potestatem habeant
16
illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus monuminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius
scriptum est, ipsi Rogata et Vivo et Mauro et Sergius
et eorum heredes ipsi Iohanni et eius heredibus non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se ipsi Rogata et Vivo et Mauro et Sergio et eorum heredibus
componere ipsi Iohanni et illius heredibus triginta auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
verumtamen hoc memorari facio, ne noceat illud quod
superius disturvatum paruerit quoniam in uno loco legitur
quadraginta, in altero vero us componere ipsi Iohanni et
illius heredibus triginta auri solidos. Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |