|
7
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense
iulius quinta indictione. quadam vero die, dum exemus nos radelgrimus et petrus iudicibus in
sacratissimo salernitano palatio ad signulis audiendum et diffiniendum causas, tunc quoram
nostris presentiis coniuncti sunt gregorius abbas ecclesie sancti maximi et una cum illum adesset
richardus notarius adbocatorem eius cum maranculo et . . . naturali filii iohanni
presbiteri ad faciendum inter se finem de terra cum casa solarata de intus hec salernitanam cibitatem
propinquo eandem ecclesiam sancti maximi, qui supra statim ipsi germani ostenderunt due
scriptionis, et ipse abbas una scriptione; et ideo monimen ipsa relegere fecimus. una scriptione
de ipsi germani continebat, qualiter pro qua maralda, qui dicebat fuisset genetrice illorum,
hobligaberat se deserbiendum ipsius iohanni presbiteri, et ipse iohannes presbiter per guadia se
ipsius mulieri hobligaberat et dederat medietatem terra et casa sua. ipsa alia scriptione continebat,
8
qualiter ipsius iohanni presbiteri ipsa casa ad residendum data fuit per guaiferius comes
et maionem castaldum. ipsa scriptione, quod ipse abbas ostendit, continebat, qualiter ipse iohannes
presbiter cum theodericus notarius adbocatorem suum manifestaberat de ipsa terra et casa
per finis: de una parte fine ipsius ecclesie: de due partis bia: de super fine qui fuit iohanni acinelli,
ut pertinentes esset de monimen ipsius ecclesie que ostensa fuit; et neque per testes, neque
per monimen, neque per possessione, neque per nulla ratione adbersus prefata ecclesia de predicta
terra et casa causare aut contendere non poteret, et ante presentia truppoaldi et pandoni
castaldis et iudicibus sua bona bolumtate terra ipsa et casa pro partibus ipsius ecclesie per surte
retradiderat ipsorum guaiferi comiti et maioni et guaimarii ad possessione ipsius ecclesie:
scripto erat iudicatum ipsum per theodelgrimus notarius et ibidem scripti ipsi truppoaldus et
pando. cum quo monimen ipsa per partes relecta est, interrogabimus ipsi germani, ut si per
alia monimen et rationem ipsa terra et casa sua facere poteret; at illi manifestaberunt, ut per
nulla alia scriptionem et rationem ipsa casa et terra sua facere poteret, nisi per ambo sue scriptionis
quod ostenderunt. nos superius dictis iudicibus audiente et agnoscente per partes ipsa
monimen, tunc iuxta legem iudicabimus, ut amodo et semper pars ipsius ecclesie sancti maximi
et eius rectores terra ipsa et casa securo nomine abere et possidere sine requisitione vel contrarietate
ipsorum germani et de eorum eredes, pro eo quod ipse iudicatum ipsius ecclesie continet,
ut ipse iohannes presbiter genitor eorum manifestasset, ut de predicta terra et casa causare
aut contendere non poteret, et inde pro perpetua securitate ipsius ecclesie hunc nostrum diffinitionis
emisimus iudicatum, quod tibi petri notario scribere dictabimus qui interfuisti.
+ ego qui supra petrus iudex.
+ ego qui supra radelgrimo iudex.
| |