154
+ In nomine domini nostri ihesu christi anno incarnationis eiusdem millesimo
octogesimo secundo mense februarii quinta indictione. Ego Umfredus
normannorum ortus genere. comes videlicet montis caveosi sepe multumque
actus nostros preteritos mecum reputans incongrue ductos mundique figuram
labilem et vacuam suis oblectamentis prorsus non solam immaginem
mortis secum ferentem demum ut credo celitus inspiratus toto visu mentis
captus delectatione futurorum aliquid deprehensus non bene gestis actibus
emendare disposui et pro meorum abolitione peccatorum atque salute
meae animae ad dei omnipotentis laudem opus quoddam valde conveniens
et congruum aggressus sum peragere. Igitur roboratu consilio et auctoritate
domini Arnaldi archiepiscopi et aliis viris nobilibus subscriptis testibus.
in quorum presentia accepi in manibus meis sacrum evangeliorum librum
et per ipsum obtuli immo . . . . tradidi inprimis deo et ecclesie sancti
michahelis archangeli et tibi dompne simeon abbas reverentissime eiusdem
cenobii tecum recipiente petro iudice tuo advocato ecclesiam sancte reparate
de gurgulione. cuius isti sunt fines. Primus finis est in capite
vallonis qui currit in ipso flumine acenello et quomodo currit aquam
ipsius fluminis usque in via que venit de gurgulione. Secundus finis
quomodo ascendit ipsa via et vadit usque ad sirrecellam que est in capite
culture ipsius supradicte ecclesie. Tertius vero finis ab ipsa serricella
quomodo descendit usque ad fontanam que est in via que venit de ciriliano.
Quartus namque finis ab ipsa fontana quomodo vadit per ripam
fluminis usque in capite predicti vallonis qui mictit in iam dicto flumine.
Obtulimus etiam ecclesiam sancte marie de abbate lupo cuius isti sunt fines.
Primus finis est a capite ballonis fravitte qui mittit ad acenello. et
quomodo currit aquam ipsius fluminis et vadit ad vallonem churi basili.
Secundus finis ab ipso vallone churibasili quomodo salit ad vallem pastinelli.
Tertius vero finis a valle pastinelli quomodo salit in pirgo. Quartus
namque finis quomodo descendit de pirgo. et vadit ad fontanam fravitte.
quomodo currit aquam ipsius fontane per medium vallonem fravitte et mittit
in acinello in iam dicto flumine. Simul etiam obtulimus ecclesiam sancti
155
benedicti de acena. cuius isti sunt fines. Primus finis a vado fluminis
acinelli ubi stat saxum magnum quomodo currit aquam ipsius fluminis
et mittit ad fluvium soram. Secundus finis est quomodo descendit per
medium alveum eiusdem fluminis et vadit ad cupam. Tertius vero finis
quomodo descendit de cupa et vadit ad albetinam nomine riccioncellum.
Quartus namque finis quomodo descendit de albetina et vadit ad
prenominatum vadum. Infra hos autem fines. inclitas ipsas ecclesias. cum omnibus
sibi pertinentibus terris vineis arboribus aquis pascuis et quantumcumque
ad easdem ecclesias attinet hec omnia tradidi tibi namque atque
obtuli deo et prefato cenobio sancti michahelis archangeli semper ad
possidendum tam tu quam omnes abbates successores tui vel monachi ipsius
sacri cenobii usque in eternum teneatis et possideatis. ex nostra parte
et nostris heredibus et successoribus et ab omni humana persona neque
aliquid in hoc quod modo egimus fraudulenter aliquid vel dolore arbitratur
nos perpetrasse. nisi ut supra relatum est. Sic dei omnipotentis
confisus firmiter ut credo expero misericordiam et quod ab inferis
cruciatibus me eripuit et ad aeterna gaudia perducat. Quod si investigatione
diabolica hoc quod modo egimus pro nostre anime salute sive
seu nostri heredes aut parentes vel successores aut quispiam hominum a
prefata domo dei removere et auferre conati fuerimus in discrimine cum
eis qui ad sinistram partem eius erunt audiamus illam terribilem vocem.
Ite maledicti in ignem eternum nec adiutorium et misericordiam a deo
in presenti seculo et in futuro consequamur. quod ad confirmandum hunc
nostrum actum manu mea propria subter signum sancte crucis feci. Insuper
notario nostro Ioanni iussi hanc offertionis scribere cartam. mense
et indictione prelatis.
+ Arnaldus archiepiscopus confirmo.
+ Signum manus. Gostidus filius domini Umfredi comitis.
+ Signum proprie manus domini Gosfridi comitis de cubersano.
+ Signum proprie manus domini Umfredi comitis.
+ Signum manus domini Raonis machabei.
+ Signum manus ausegotti.
|