|
80
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario
quinta indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice
Petrus et Alfanus et Iaquintus germani filii quondam Sesami
coniuncti sunt cum Urso filio Sergii, et ipsi germani clarificaverunt
quod iam transactis fere decem et septem annis suprascriptus
Sesamus, pater eorum, et ipse Petrus insimul per
firmam cartulam venumdedissent Geczæ matri ipsius Ursi
pro parte sua et eiusdem Ursi integras duas pecias de terris
vacuis foris hac civitate in loco Iobi ubi proprio Ortelle dicitur.
quarum unam dixerunt esse per fines: a parte orientis
dixerunt esse finis qualiter adscendit per vallonem usque
in illum locum in quo cum alio vallone coniungitur qui dicitur
da Cuti, et deinde adscendit per ipsum vallonem da
Ortelle usque ubi finitur, et deinde adscendit recte secus
terram de qua nunc ipsi Urso duæ partes pertinent et coniungit
in mediam sepem, et deinde vadit in partem occidentis
per mediam ipsam sepem usque alium vallonem
81
qui discernit ab alia terra de qua ipsi Urso similiter duæ
partes pertinent, et per ipsum vallonem descendit in partem
septemtrionis et coniungit in suprascriptum ballonem
priorem finem. alteram vero ibique in parte occidentis similiter
esse dixerunt per fines: a parte occidentis finis
viam et per ipsam viam vadit in partem meridiei usque
unum terminum qui ibi fixus est iuxta terram de qua ipsi
Urso duæ partes pertinent, et ab ipso termino recte pergente
in partem orientis usque caput unius vallitelli, et
per ipsum vallitellum vadit et coniungit in alium vallonem
et per ipsum vallonem descendit et revolvit per polum et
coniungit in suprascriptam viam. et insuper venumdedissent
eodem Geczæ ut dictum est integram terram cum vinea in
eodem loco Iobi ubi Montelucculu dicitur, suptus et prope
fontanam per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
a parte septemtrionis finis viam quæ est inter hanc
terram et alias res ipsius Ursi, et per ipsam viam mensurati
passus triginta et septem; a parte occidentis passus viginti
et quattuor; a parte meridiei finis medium limitem
qui est inter hanc terram et alias res ipsius Ursi, et passus
triginta et unum; a parte orientis finis res ipsius Ursi, et
passus sedecim. et pretium ex hoc ipsi Sesamus et Petrus,
pater et filius, a suprascripta Gecza pro parte sua et ipsius
Ursi suscepissent auri solidos de tarenis sexaginta in omni
deliberatione. nunc vero suprascriptus Ursus, dum coram
me ut dictum est cum ipsis germanis coniunctus esset, confessus
est se ipsam cartulam cum aliis complurimis rebus
perdidisse nec iam ullam spem eam inveniendi sibi esse, set
tamen ipse Ursus habebat et manu propria ostendebat quandam
cartulam in qua de ipsa cartula venditionis declarari
videbatur, et per eius notitiam invenimus ipsam venditionis
cartulam scriptam fuisse per Romoaldum notarium tricesimo
secundo anno principatus domni Guaimarii gloriosi
principis et duodecimo anno ducatus eius Amalfis et undecimo
anno ducatus illius Sirrenti et nono anno
principatus et ipsorum ducatuum suprascripti domni Gisulfi
82
eximii principis et ducis filii eius, mense maio tertia indictione
et in ea subscriptum Iohannem iudicem. quod
cum taliter factum fuisset, suprascripti germani Petrus et Alfanus
et Iaquintus, sicut eis congruum fuit, sua sponte, per
convenientiam, per hanc cartulam confirmaverunt eidem Urso
integras ambas suprascriptas pecias terrarum per suprascriptas
fines et integram ipsam terram cum vinea per suprascriptas fines
et mensuras, qualiter eas superius venditas fuisse clarificaverunt,
cum omnibus quæ intra eas sunt cunctisque earum
pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis.
ea ratione ut semper sint in potestate ipsius Ursi et heredum
eius et liceat illum et eius heredes de eis facere quod
voluerint. et per convenientiam ipsi germani guadiam ipsi
Urso dederunt et fideiussorem ei posuerunt Constantinum
Atrianensem filium quondam Mastali Atrianensis qui cognominatus
est Caccabellu, et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi Urso et illius
heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est confirmaverunt
ab omnibus hominibus; et tribuerunt ipsi Urso licentiam
ut, quando ille et eius heredes voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si
sicut superius scriptum est ipsi germani et eorum heredes
ipsi Urso et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes
componere ipsi Urso et illius heredibus centum auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta
vero fecit ipse Ursus per licentiam suprascripti genitoris
sui. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere iussi. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
| |