Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.22 » Pag 82 - 85

1.22
82
85

82
+ In nomine Domini. Anno vicesimo sexto principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et vicesimo primo anno principatus domni Landolfi magni
principis filii eius, mense augusto, quinta indictione. Memoratorium factum a
me Petrus Ascolese filio Aldi de hoc quod ante idoneos homines subscriptos
testes, tunc Leo presbiter et abbas, qui et Caro vocat, filius quoddam Basili, et
Paulus clericus et abbas filius idem Petri, ordine convenientie iuxta legem per
fustem dederunt et tradiderunt michi ad residendum aliquantulum de ipsa
terra vacua, quod pars ecclesie apostolorum Philippi et Iacobi, qui edificata
84
est infra hanc nobam Beneventi civitatem, pertinentes abet ibique iuxta platea
puplica, qui descendit ad porta que dicitur de Hiscardi, et quantum est illud
de ipsa terra, quod michi ad residendum dederunt, esse videtur infra hec
fines et mensuras: de duabus partibus fine reliquum de ipsa terra eiusdem ecclesie,
quod sibi reserbaverunt; de tertia parte fine casa de filii Sillitti; et de
quarta vero parte fine iamdicta platea puplica, et coniungit se in prioras fines
et est ex omni parte quantum exinde michi ad residendum dederunt pedes decem
et octo, toti ipsi pedes mensurati ad manus homini medii viri. Ea
ratione ut amodo et usque ad viginti et quinque anni completi potestatem
habeamus ego et meis heredibus in eadem terra infra predictas finis et mensuras
tenere et dominare et fosse ibidem cabare et columne ibidem facere
et casa ibidem edificare iuxta nostram voluntatem et ibidem residere adque
abitare cum causa nostra et cum hominibus nostris et omni nostra utilitate
ibidem peragere, sicut in propria casa nostra, et viam et anditum ibidem abeamus
cum omnibus nostris congruit atibus per supradicta platea puplica sine
contradictione eorum et de eorum successoribus et sine cuiuscumque requisitione.
Tantum omni anno in assumptione sancte Marie de mense augustum debeamus
dare eorum, vel ad eorum successoribus, censum pro ipsa seditura duobus
miliarisi et medium de follari boni, et nec ipsi neque eorum successoribus
non tollat nobis iamdicta sua traditione, neque contret, set defendat illud
nobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus cum inferius et superius, et
cum via et anditum suum, per supradicta platea puplica amodo et usque in predictum
constitutum. Ad completum namque eodem constitutum potestatem
abeamus exinde disturbare ipsa casa et exire adque arremire nos exinde cum
ipsa lingnamina et cum omnia causa nostra et ire ubi voleret, sine contradictione
eorum et de illorum successoribus et sine cuiuscumque requisitione; tantum
si predicta lingnamina voluerimus vendere, ideo non abeamus potestatem
illam nec vendere nec donare nec in ecclesia illam offerire nec pars pingneris
illam ponere, nec alter possat illam in pignum comprehendere neque per nullum
ingenium illam alienare, nisi ad pars eiusdem ecclesie et ad eius rectoribus,
cum iusto exinde ab eis recipiente pretium, sicut a bonis hominibus appretiata
fuerint; faciamus scire pars eiusdem ecclesie infra dies triginta vice tertia,
spatium inter constitutum et constitutum diebus decem, et si noluerint aut
non potuerint illam emere, tunc post triginta dies licet nos illam dare cui voluerimus
sine earum contradictionem. Unde convenientibus nobis iuxta legem
bone sue voluntati guadia michi dederunt ipsis prenominatis Leo presbiter
et abbas et Paulus clericus abbas et mediatorem michi posuerunt Dauferi
85
filium Sichelpoti; hoc tinore ut si omnia qualiter superius legitur ipsis et illorum
successoribus michi meisque heredibus non adimpleverint, aut si iamdicta
sua traditione nobis non defensaverint usque in predictum constitum, aut si
hoc retornare vel remobere quesierint, decem solidi constantinati tam se quam
et successoribus suis michi meisque heredibus componere obligaverunt
per eadem guadia et predicto mediatore. Hec autem actum fuit presentia Aldemari
comitis. Ego Maraldus notarius interfui.
Torna all'inizio