Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.774 » Pag 109 - 110

5.774
109
110

109
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi imperante domno basilio magno imperatore
sexagesimo sexto, sed et constantino frater eius magno imperatore, anno sexagesimo
tertio, die septima mensis agusti, indictione nona neapoli. Certum est me aurilianum
primicerium cognomento caballinum, filium quondam petri caballini, cum voluntate de
rosa posteriora coniux mea havitatoribus in loco qui vocatur somma terri plagienie, a
presenti die promtissima voluntate venumdedi et tradidi vobis sparano filio quondam auriliani
de fontana, et sapatino filio quondam iohannis cognominabatur, hoc est
cognatis avitatoribus autem in suprascripto loco soma, idest integra una petia de terras
meas constitutas vero in suprascripto loco soma, et nominatur ad illum torum, cum aspectibus
110
et introitum suum omnibusque ei pertinentibus, pertinente vero mihi per chartula
commutationis mea, quas mihi exinde fecit domnum petrum humilem iunioris abbas
monasterii sancti petri princeps apostolorum, qui et ponitur ad illa escica, cum cunctas
sancta congregationis monacharum suprascripti sancti et benerabilis sui monasterii, quibus
ipsa chartula comutationis mea hapud vos im presentis remansi, cum omnia que continet.
Coherente sivi, de uno latere terra heredes quondam madee a materie, et de alio
latere bia publica qui badit at monte, de uno capite terra vestra et de alio capite terra
que vocatur de illi bascilii, quomodo aqua est finis. Unde nihil mihi exinde aliquod remansit,
aud reservabi, nec in aliena cuiusque persona, quod absit, commisit aud iam
committo potestatem, et a presenti die et deinceps a me vobis sit venumdatas et traditas,
im vestra vestrisque heredibus sint potestate quidquid exinde facere volueritis, in omnibus
liveram semper abeatis potestate; et neque a nobis suprascripto auriliano primicerio, cum
volumtate suprascripta ppsteriora coniux mea, neque a meis heredibus, nec a nobis personis
summissis nullo tempore numquam vos suprascripto sparano et iamdicto sapatino,
hoc est cognatis aud heredes vestris, quod absit, abeatis exinde aliquando quacumque requisitione
aud molestia, per nullum modum nec summissis personis a nunc et im perpetuis
temporibus: insuper omni tempore ego meisque posteris vobis vestrisque heredibus
exinde in omnibus antestare et defensare debeamus av omnis omines omnique personis,
hostendentes vos et heredes vestris mihi meisque heredibus chartulam commutationis mea,
quam superius aput vos remisit, ud supra legitur, et sic ego et heredes meis vobis vestrisque
heredibus illos antestare et defensare deveamus av omnes omines omnique personis;
pro eo quod im presenti accepi a vobis exinde idest auri tari decem et octo, quia ita
nobis stetit. Si autem ego aud heredes meis quobis tempore contra hanc chartulam venditionis,
ud supra legitur, venire presumserit et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum
aud summissis personis, tunc compono ego et heredes meis vobis vestrisque heredibus
auri solidos nobem bytianteos et ec chartula, ud super legitur, sit firma scripta per me
iohannem curialem atque absoluta per suprascripta indictione. + hoc signum manus supradicto
auriliano primicerio cum voluntate suprascripta conius sua ego qui rogatus ab
ea chartulam pro eis subscripsi et suprascriptos tari traditos bidi.
+ Ego marinus filius domni iohannis testis subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego iohannes filius domni fani testis subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego petrus curialis testis subscripsi et suprascripti tari traditos bidi
+ Ego iohannes curialis complevi et absolvi per indictione suprascripta nona. +
Torna all'inizio