Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.841 » Pag 211 - 212

5.841
211
212

211
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus
princeps, filius quondam domni guaimari principis, mense nobember, quintadecima indictione.
Memoratorium factu a me truppoaldus dei gratia habbas scriba palatii ecclesie sancte
marie pertinentem supradicti mangni principis et de germani sui et iohanni comiti, thio
illorum filio domni iohanni olim principis, eo quod ante subscripti testes per combenientia
coniunsit me cum ebreis, i sunt iosep filius elie, et gautius filius samueli, abraam
filius manueli, et maio filius moisen, iaquinto filius gautii, abraam filius elie, esagia filius
calep, minachem filius elie propter unum puteum pertinentem ipsius ecclesie, que factum
est in terra, ipsius ecclesie intus hec civitate intus ipsa iudaica, qui de ex omni parte ad
fine ipsius ecclesie coniuntum est, et iam ipse puteum de ante os annos ipsi ebrei cum
aliis da pars ipsius ecclesie tenuerunt. Modo quidem combenientibus inter nobis, ego autem
tradidit ipso puteum ipsorum ebrei in tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni
conpleti ad illorum sint potestatem illut tenendum et conciare ipso puteum, sicut de antea
fuit factum et conciatum, et de super faciant cammarella, et sic beniant facta, sicut de
antea fuit, ut da parte meridie abeat vice de bia ad auriendum aqua de ipso puteum, et
illis et illorum eredes potestatem abeant de ipso puteum aquam aurire, et tollere quanta
boluerit, et portare ad domus illorum, et licentia aberent illis ad alie ebreis aqua de ipso
puteum dare ad auriendum quanta boluerit, et nullam lesionem aut contrarietatem faciant
a foras ipso puteum in illut quod in ipsa ecclesia pertinet, et pro censum exinde per omnis
annu amodo et usque ipso constitutum darent mihi vel in pars ipsius ecclesie in chalendis
septembrii mensis dua paria de otra caprina bona obtima, qualis meliores se inbenire
potuerit inter ipsa iudaica, sine omni macula et lesione, et unum cingulu bonum de
siricu mundum, sicut meruerit; et si forsitans mihi vel in pars ipsius ecclesie non placuerit
tollere ipsa otra, stetit inter nobis, ut per omnis annu per ipsa kalendas dare nobis
pro ipsa otra duo auri tari boni de moneta bona et medium tari et ipsum cingnulu, sicut
212
supradictum est. de qua per combenientia guadia mihi toti ipsi ebrei dederunt, et mediatores
posuerunt ipsum gautium, et ipsum abraam filium manueli, et ipsum iosep filium
elie, et predictu maio pro se et pro ipsi alii mediatori exierunt; et per ipsa guadia etc.
Statuta mulcta biginti auri solidorum Constantini.
et hunc brebem scripsi ego ademari
notarius.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio