Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.86 » Pag 109 - 111

1.86
109
111

109
+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari principibus, mense februario
quintadecima indictione. ideoque ego rodelenda filia rodelaupi uxor fuit polcari filii lupi, declaro
eo, quia ipse nominatus polcari vir meus in die coniunctionis adque copulationis nostre
secundum ritum et consuetudo gentis nostre langobardorum traditum habuit mihi morgincapum,
idest quartam pars ex omnibus rebus substantiis suis; modo bero dum congruum est mihi
ipsam quartam meam bindere meamque faciendum utilitatibus, set dum audibit per ecdoctos et
sapientissimos omines, ut mulier, quando rebus suas bindere boluit, nam non absconse set faciat
notitiam inter duos bel tres parentes suos, et pariter pergeret ante nubiliores omines et omnia
illius annuntiaret, ut per eorum absolutionem bindictio illam fiat et quodcumque in isto hordinem
de rebus suas cuique dederit, stabilem ordinem debeat permaneret. set dum audibit et cognobit
per ecdoctos et sapientissimos omines et ego bolo hobserbaret sic, sicut continem lex; sic
110
fecit notitiani lupicisi filio lupi et liodorisi filio porici, qui sunt propinquioribus parentis meis,
et pariter perressimus in presentiam nandiperti gastaldi et omnia illius adnuntiabit, ut per
eius absolutionem liceret mee ipsam quartam meam vindere meamque faciendum utilitatibus,
sic interrogabit me que supra mulier, forsitans qua haberet alios pluri propinquos parentes
meos qui mihi mundoaldi esseret, aut istam bindictio mecum secundum legem faceret. ego eis
dixit, ut aberet duos filios meos, unus predatus esseret a saraceni, alter bero non est ic, quia
habitat in nuceria et non poteo illum abere mundoaldus meus esseret aut bindictio ista mecum
facere, pro quod non potuit ic beniret pro ista generationes barbaras saracenorum, unde in cibitate
ista salernitana circumclusi sumus. dum ipse nominatus nandipertus gastaldus dum bidit
et audibit nostram declarationem, pro timore omnipotenti dei et mercedem superius domni nostri
et sue anime dedit licentiam ad ipsi parentis meis, ut mundoaldi mei esseret et bindictio ista
mecum facere, ut ego bibere possam; sic interrogabit me que supra mulier, si bonam meam esseret
bolumtate et ne fortasset quacumque biolentia a quacumque omine ne inde pateret. nos quidem
mulier in eius presentia cum predicti parentis meis palam me facio, ut nulla biolentiam a quabis
omine patibula sum et propiam meam bonam bolumtatem et secundum legem mihi consentientis
ipsi nominati parentis et per notitiam de supradicto gastaldo, sic ego que supra nominata
rodelenda unam cum supradicti parentis meis bonam nostram bolumtatem bindedit tibi radelghisi
filio radiperti totam integram ipsam quartam meam, quod legibus tollere debeo de rebus
substantias ipsius polcari viri mei in locum, que dicitur mitiliano ubi priatu bocatur, cum ipsam
quartam meam de ipsam casam et de ipsum palmentum; nam alio mobile in meam reserbo potestatem.
unde de ipsam supradictam quartam meam, quod tollere debeo de rebus substantias ipsius
viri mei, nec nobis que supra rodelende binditricis nec cuilibet ominibus nichil restetit nec dicimus
remaneret sortionem, set totam in integram cum intregre finis et viebus suis et usis aquarias,
sicut dixit, tibi qui supra radelghisi bindedit ad possidendum bel faciendum quod bolueritis. unde
pro suprascriptam meam binditionem confirmandam, sicut superius legitur, modo presentem recepi
a te qui supra radelghisi emtorem meum finitum pretium decem solidos de dinarios nobos
figuratos ex moneta salernitana hana duodecim dinari per unusquisque solidos: finitum est eam
rationem, ut amodo et semper tu nominatus radelghisi et tuis eredibus ea que prelegitur, abere
et possidere baleatis. de quibus me repromicto ego que supra rodelenda binditrices et obligamus
nos et nostris eredibus tibi qui supra radelghisi et tuis eredibus isdictam meam binditionem ab
omnibus ominibus inantistare et defendere promictemus. quid sit menime inantistare aut defendere
111
bel retornare quesierimus, dubplum suprascriptum pretium nos tibi componere spondimus:
et insuper quantum aput bos remelioratu fuerit in quacumque pars, sub extimationis pretii nos
bobis restituamus et colludio bobis secundum legem iuremus, et anc cartulam binditionis ut
supra. sicut te inghelprandum notarium scribere rogabit. actum salerno mense et indictione
feliciter. signum manum suprascripti binditori qui me scribere rogabit.
+ ego qui supra nandipertus me subscripsi
+ ego bestehiso notarius testis sum
+ ego maurus teste
+ ego mauro testis subscripsi
+ ego iohanne filio ursi
+ ego walperto testes
+ ego rodegari teste
+ ego wiselgardus teste subscripsi
+ ego ragemprandus filius polcari testis sum
+ ego ursu filio alerisi teste subscripsi
+ ego wiselmari teste subscripsi
+ ego cusselgari
+ ego urso teste subscripsi
+ ego ercepertus teste subscripsi
+ ego radelgis.
Torna all'inizio