Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.314 » Pag 132 - 134

2.314
132
134

132
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi glorioso principe
et primo anno principatus eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius
filio, mense aprelis septima indictione. brebem factum a me martinus presbiter et abbas hecclesie
sancti maximi, eo quod ante subscripti testes una mecum esset truppoaldus castaldus
advocatorem meus, qui est unum de domini ipsius hecclesie, per vona combenientia guadia
nobis dederunt nandi fi ius quondam ursi, qui maino bocabat, et petrus, qui letus vocatur,
filius leoni, et iohannes ballense filius ciceri, et se ipsis posuerunt mediatori; et per eadem
guadia hobligaverunt se suisque heredibus amodo et usque duodecim anni completi tenerent
ad suam potestatem de rebus ipsius hecclesie, quod in eadem hecclesia offertum fuit per rottelmannus
filius ildeprandi, qui est rebus ipsa in locum qui dicitur sancto quirico ubi propio
areola vocatur, infra hec finis et mensurie illis inde tenerent. de una parte fine bia, que discernit
inter hec rebus et rebus episcopii salernitano, sunt inde passos quinquaginta septem: de alia
parte fine supradicte hecclesie sancti maximi, est inde passi decem et nobem: de alia parte similiter
133
fine ipsius nostre hecclesie, et inde sunt passos biginti sex: alia pars fine poiu, unde
bia est coniungente in supradicta priore bia, sunt inde passos octoaginta quadtuor, totum ad iusto
passum homini mensuratum. hec vero res infra suprascripte finis et mensurie tota et inclita
usque ipsi duodecim anni tenerent et eos cluderent sicut meruerit, et illut pastenarent
arvustum de vona bitineo sicut meruerit; et quantum binum et fruges amodo et usque ipso
constitutum inde exierit, totum illut sibi aberent: tantum de medietate, quod ibidem seminaberit,
darent exinde annualiter ad pars ipsius hecclesie terraticum secundum consuetudinem de
ipso locum. ad completi ipsi duodecim anni illis autem suique heredibus abeant in tota ipsa
terra per ipsa mensuria pastenatum arvustum et factum et operatum, et lavoratum et cultatum,
sicut locus ipse meruerit de super et de subter ut bene paread factum et lavoratum; et da ipsi
duodecim anni in antea omni tempore illis suique heredibus, dum voluerit totumque per supradicta
mensuria illos tenerent, et annualiter temporibus suis totum ipsum arvustum de super et
de subter lavorarent et cultarent, sicut meruerit ut vene paread lavoratos et salbos, illum facerent.
Et per bindemie faciad scire pars ipsius hecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et
totum ipsum arvustum bindemiarent et poma exinde colligerent sicut meruerit, et quantum binum
inde exierit et poma collexerint ibique ad palmentum, dividerent in tertiam partem: pars
nostre hecclesie tollad inde una sorte et illis due, et nos demus eorum organeum da binum, et
illis temporibus suis ipso organeum conciarent et studiarent sicut meruerit, et in domo sua de
ipso locum illum reponere, et sortione nostra de ipso binum ibidem mitterent et salbum illos
nobis facerent nobis, dum eos inde adducamus absque degeneratione et ingne; et que
in ipsa rebus seminaberit da ipsi duodecim anni in antea, de tertiam partem darent nobis
terraticum, sicut supradictum est, et dum fuerit missus noster ibidem pro recipiendum ipsa nostra
sortione de ipso binum, illis eum notrire secundum suam possibilitatem et eius fuerit
mensura: et a quo illis vel illorum heredes in suprascripto ordine rebus ipsa tenere noluerint
da ipsi duodecim anni in antea, tunc inclita rebus ipsa, qualis illis diebus fuerit lavorata sicut
meruerit, rebertas in ipsa hecclesia et illis nullam sortionem inde tollere. et si de ac
terra salernitana exierit illis vel exes aliubi abitandum, similiter rebus ipsa sortionem illius,
qui, ut diximus, exierit, rebertas in ipsa hecclesia; et si infra tres anni rebersi fuerint abitandum
in ac terra, sortionem illius qui redierit, si voluerit illut tenere, sicut supradictum est,
redeant ad eius potestatem abendum in suprascripta ratione, et si illut tenere et lavorare noluerint,
sicut superius legitur, trasactibus rebus ipsa sint ad potestatem ipsius hecclesie, faciendum
quod voluerit. quod si taliter omnia suprascripta non adinpleverint, vel aliquit inde contradixerint,
componere hobligaberunt se suisque heredibus ad pars ipsius hecclesie quinquaginta
auri solidos constantinos. et hunc brebem scribsi ego arechisi notarius et interfui.
134
+ ego iaquintus
+ ego ademari
+ ego grimoaldus.
Torna all'inizio