Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.826 » Pag 194 - 195

5.826
194
195

194
+ In nomine dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni iohannis gloriosi ducis, anno
sextodecimo, die prima mensis magii, indictione tertiadecima, amalfi. Certum est me theodenanda
filia mauronis de leone, de constantino, de leone comite, et relicta mansonis filii
quondam iohannis de constantino de mansone comite, a presenti die pruntissima voluntate
venundedimus, atque et in presentis cessimus et contradidimus vobis domno leoni filio quondam
sergii de urso, de leone, de trasimundo, idest plenariam et integram ipsam portionem
meam, qui est per numerum uncie due, de plenariam et integram ipsam domum fabritam
quod in communem habuimus vobiscum, qui nobis obbenit a suprascripto viro meo hic in
amalfi positum iusta litore maris at ipsa cancella, sicut est fabricatam et ordinatum a pavimento
usque at summitatem, cum plenarie due uncie nostre de ipsam suam aerem, quod
vulgo ventus dicitur, et de plenarie ipse grade fabrite et de ipsa cabucella de predicte
grade, et de ipse apothecelle de sub ipsa cubecella, et de ipse grade de foras qui sunt de
ipse predicte apothecelle, et de ipsa terra vacua de iusta ipse predicte grade, quam et de
omnia edificia et pertinentia de suprascriptam domum, unde de suprascripte due uncie
nostre, quem super reclaravimus, nichil nobis remansit aut aliquid vobis exinde exceptuavimus,
et licentiam et potestatem habeatis vobis eos in altum ascendere, fabricando quantum
volueritis, cum salva viam suam, ibidem ingrediendi et egrediendi cum omnia vestra
causa. Unde et in presenti accepimus exinde una plenaria nostra sanatione auri solidi
quinguaginta quinque toti de tari boni ana tari quattor per solidi, sicut inter nobis convenit
in omnem deliberationem et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presenti et im
perpetuis temporibus in vestram et de vestris heredibus sit potestatis habendi, fruendi,
possidendi, vindendi, donandi, commutandi, in omnibus semper liberam habeatis potestatem,
sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem vel requesitionem im perpetuum:
insuper nos et nostris heredes vobis et at vestris heredibus illut antestare et defensare
promittimus omni tempore ab omnibus hominibus; et si nobis vel at nostris heredibus
195
dederit exinde chartula inbenta, mittere illam debeamus aput vos et vestris heredibus
sine vestra amaricatione vel damnietatem. Quod si minime vobis exinde steterimus
et omnia, ut super legitur, non atimpleverimus, componere promittimus nos et heredes nostris
vobis et at heredibus vestris auri solidos ducentos byzianteos, et hec chartula nostre
venditionis, ut super legitur, firma permaneat im perpetuum.
+ Ego lupinus iudex filius pantaleonis testis sum
+ Ego ursus filius mansonis clerici testis sum
+ Ego iohannes iudex filius nicete protospatharii testis sum
+ Ego constantinus scriva hanc chartulam manu mea propria scripsi.
Torna all'inizio