Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.37 » Pag 142 - 145

1.37
142
145

142
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno principatus domni Paldolfi gloriosi
principis, mense aprilis, quinta indictione. Memoratorium factum a nobis
Iohannes filio quondam Iaquinti et Petrus filio quondam Garami, qui sumus
commanentes de pertinentia de Abellino, de hoc quod ante Iacinthus
144
gastaldum et iudice aliosque ydoneos homines qui subter scripti sunt, coniunxi
me in bonam convenientiam cum domno Iohannes venerabilis abbas
monasterio Sancti Modesti, qui hedificatum est intus nobam Beneventi civitatem,
secum habentem supradictum Iacinthus gastaldum et iudice tutorem
predicti monasterii; et continuo per convenientie ordine secundum legem dedit
et tradidit nobis at teniendum et dominandum seu ad gubernandum et regendum
integra eclesia vocabulo Sancte Marie que dicitur ad Submonte,
infra pertinentia de Abellino que est subdita et pertinentes ipsius monasterii
Sancti Modesti. Ideo integra ipsa eclesia Sancte Marie cum eius ornatu et
pertinentia et cum ipsa rebus quod eodem monasterio ibidem pertinentes habet,
cum viis et anditis et eius pertinentiis, nobis dedit at teniendum et dominandum.
Tantum exceptu avit ipse domnus abbas, quod nobis non dedit et
quod ad partem ipsius monasterii reserbavit ipsum castanietum et ipsi celsi;
in hoc ordine illud nobis dedit at teniendum et dominandum, ut amodo et
usque ad quindecim annis expletis potestatem habeamus nos vel nostris heredibus
ipsa iamdicta eclesia vocabulo Sancte Marie cum eius pertinentia et ornatu
et regimen tenere, dominare et illam regere et gubernare sicut meruerit,
et ipse ore ibidem faciamus facere, quemammodum melius nos Dominus
adiubaberit et sicut usque modo ibidem fuit consuetudo facere, et ipsa oblationes
quod ibidem Dominus dederit per suos fideles nostre sit potestati. Tantum
si ibidem Dominus dederit per suos fideles animalia aut quodlibet rem,
que utilem et necesse fuerit ad eadem eclesia, ideo semper in eadem eclesia
debeat permanere, et omni anno in festivitate sancte Marie de mense augusto
demus exinde censum ad partem eiusdem monasterii uno pario de oblate bone
et uno cereo bono et, quando meruerit et necesse fuerit, debeamus nos
conciare et facere conciare ipsa eclesia bona et coperire illam bonam ad scandule
sicut recte meruetit, et ipsa predicta rebus et vinea eiusdem monasterii potestatem
habeamus nos vel nostris heredibus illam tenere, dominare et omni
anno tempore suo illam laborare et cultare bene iusto ordine in omnibus, sicut
recte meruerit, et totum vinum et laborem et frugium quod exinde Dominus
dederit nostre sit proprietati. Tantum omni anno in festivitas dies natalis Domini
demus exinde censum ad partem predicti monasterii quinque tari boni ex
auro de moneta de Salerno, et quando fuerit tempus de serico, debeamus nos
facere colligere ipse fronde de ipsi celsi pro sericum faciendum, et quantum sericum
Dominus dederit inde debeamus nos dividere totum ipsum sericum in due
partis, nos tollamus inde medietatem et ad partem eiusdem monasterii demus
exinde reliquam medietatem, et debeamus facere salva ipsa silva de castanieto
et tota ipsa rebus eiusdem monasterii, et omni anno per tempore castanee
quando meruerit colligere et venerint ibidem hominibus a parte ipsius monasterii
pro colligendum ipse castanee, debeamus nos recipere illis in domo ubi
145
nos manserimus quandiu ibidem manserint pro colligendum ipse castanee,
et debeamus nos eis dare cotidie vinum ad sufficiendum quandiu ibidem
manserint; et tote ipse castanee debeamus nos recipere in ipso domo ubi nos
manserimus et debeamus ille bone siccare et curam bonam inde habeamus ut
non pereant ipse castanee, et faciamus ille salve usque faciunt ille tollere exinde
partem predicti monasterii et salve ille assignemus ad partem predicti monasterii.
Ad ipsum constitutum completum debeamus nos vel nostris heredibus
assignare ad partem predicti monasterii ipsa predicta eclesia bona conciata et
bona copertam ad scandule cum omni ordine et pertinentia et ornatu et regimen
eiusdem eclesie, et tota predicta rebus adsignemus atque remittamus ad
partem iamdicti monasterii salva ad perpetualiter in eodem sancto monasterio
permanendum sine nostra contradictione; et ante ipsum constitutum completum
predicta sua traditione nobis non tolleret neque contraret et defenderet illud
nobis ab omnem hominem ab omnique partibus. Unde per convenientie
ordine secundum legem guadia nobis dedit supradictus domnus Iohannes venerabilis
abbas et mediatorem nobis posuit Dauferi filium Dauferi Sichelpoti,
hoc tinore ut si ea que a sua parte prelegitur ipse domnus abbas vel suis suecessoribus
nobis vel ad nostris heredibus non adimpleverint, aut si hoc remobere
quesierint, decem solidos constantinatos se suoque successores seu partem
iamdicti monasterii nobis et ad nostris heredibus per eadem convenientia
secundum legem pena componere obligavit. Ego Simeon clericus et notarius
interfui.
+ Ego qui supra Iohannes abbas.
+ Ego qui supra Iacinthus.
+ Ego Mary sacerdos et monachus.
Torna all'inizio