Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.112 » Pag 270 - 272

10.112
270
272

270
+ In nomine domini Dei eterni et salbatori domini nostri
Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo,
temporibus domni nostri Robberti gloriosi ducis, mense
februario secunda indictione. Ante me Iohannem iudicem Iohannes
Atrianensis filius quondam Mauri et Gemma et Grusa et
Marenda germane et filie quondam Gutti, qui fuit germanus suprascripti
Mauri, et Spastrica filia quondam Marini qui dictus
fuit Curiale, relicta Iohannis, et Sellecta filia quondam Mauri coniuncti
sunt cum Vibo vicecomes filio quondam Petri, et ipsi
Iohannes et Gemma et Grusa et Marenda et Spastrica et Sellecta
clarificaberunt se abere res foris hanc Salernitanam civitate in
loco ubi Albole dicitur, quam dixerunt ipsas res esse per fines: a
parte meridiei est finis mare; a parte orientis est finis
271
fluvio qui Albole dicitur usque serra unde ipsa serra discernit et asscendit
usque monte qui dicitur Falerzu et revolvit per aqua et
vallone qui Pudeda dicitur et descendit usque ipso mare. de suprascriptas
res per suprascriptas fines dixerunt ipsi omnes suprascripti
et suprascripte ut inde pertineret eis et alios consortes illorum
integram medietatem et de ipsa medietate dixerunt pertinere
ipsi Iohanni sexta parte et ipsis Spastrike sexta parte et ipsi Sellecte
alia sexta parte et ipsorum Gemma et Grusa et Marenda de
altera sexta parte tres partes dixerunt sibi pertinere, reliqua quarta
parte de ipsis tribus partibus de ipsa sexta parte dixerunt pertinere
Gemme filia quondam Leonis, que est uxor Ursi qui dictus
est Manganaru. et sicut ipsis Iohannis et Spastrike et Sellecte
et Gemma et Grusa et Marenda congruum fuit, illorum boluntate
per convenientiam per hanc cartula venumdederunt suprascripti
Vibi vicecomite integras ipsas partes illorum de suprascriptas
res quas superius sibi clarificaberunt pertinere sicut suprascriptum
est, cum omnia intro suprascripta venditione abentibus omnibusque
suis pertinentjiis et cum vice de viis suis et cum portionis illorum
de muniminibus ex ipsa venditione continentibus et dixerunt quoniam
ex omni parte suprascriptas res esse fine suprascripti Vibi vicecomitis.
ea ratione ut integra suprascripta venditio semper sit in
potestate suprascripti Vibi vicecomitis et de illius eredes et licead
illum et eius eredes de ea facere quod voluerint. et propter
confirmationem huius venditionis susceperunt communiter ab ipso
Vibo aureos tarenos ex moneta Amalfitanorum centum quinquaginta
in omni deliveratione et per convenientiam ipsi Iohannes
et Spastrica et Sellecta et Gemma et Grusa et Marenda per
convenientiam guadiam ipsi Vibi vicecomite dederunt et fideiussorem
ei posuerunt Petrone Atrianense qui dictus est Curiale
filius quondam Iohannis Curialis, et per ipsam guadiam obligaberunt
se et illorum eredes semper defendere ipsi Vibi vicecomite
et eius eredibus integram suprascripta venditione ab omnibus
ominibus et partibus, et tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse
Vibo et eius eredes voluerint, suprascripta venditione per se defendere
potestatem abeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de ea ostenderint. et si sicut superius
272
scriptum est ipsis Iohannes et Spastrica et Sellecta et Gemma et
Grusa et Marenda et illorum eredes ipsi Vibo vicecomite et eius
eredibus non adinpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam ipsi
Iohannes et Spastrica et Sellecta et Gemma et Grusa et Marenda
obligaberunt se et illorum eredes componere ipsi Vibi vicecomite
et eius eredibus quinquaginta auri solidos constantinatos et
suprascripta adinplere. suprascripta fecerunt ipsi Iohannes et Spastrica
et Sellecta et Gemma et Grusa et Marenda secundum legem
et consuetudo illorum Romanorum. et ne nocead illud quod
superius disturbatum est, desuper legitur: "per convenientia". Et
taliter tibi Romoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Iohannes iudex.
Torna all'inizio