|
195
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense martio
196
quintadecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem
Mascinus clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum
Iohanne qui dicitur Nucerinus filius quondam Mirandi, et sicut ipsi
Mascino congruum fuit, bona sua boluntate per convenientiam,
per hanc cartulam vendidit ipsi Iohanni pro parte sua et pro parte
Sike uxoris sue filie quondam Petri integram unam peciam de
terra cum arbusto ipsi Mascino pertinentem foris hac civitate in
loco Transboneia, intra quam cisternam et casam fabricatam habere
dixerunt, et totam ipsam terram per has fines et mensuras esse
dixerunt iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis
est finis via et per eam secus ipsam terram mensurati
passus triginta hocto; a parte occidentis est finis via et per eam
secus ipsam terram mensurati passus viginti octo; a parte meridiei
est finis alia terra cum arbusto ipsius Mascini, sicut media
sepes et limes discernunt et iuxta ipsam sepem mensurati passus
quadraginta et tres et medius; a parte orientis est finis aliorum,
sicut media sepes discernit et iuxta ipsam sepem mensurati
passus sedecim, cum omnibus que intra ipsam terram per suprascriptas
fines et mensuras sunt cunctisque suis pertinentiis et cum
bice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsorum
viri et uxoris, Iohanns et Sike, et heredum illorum, et illi et eorum
heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint; et
propter confirmationem huius venditionis ipse Mascinus suscepit
ab ipso Iohanne pro parte sua et ipsius uxoris sue statutum pretium
auri tarenos bonos ex moneta Amalfitanorum centum septuaginta
sex in omni deliveratione. et per convenientiam ipse Mascinus
guadiam ipsi Iohanni pro parte sua et ipsius uxoris sue
dedit et ei pro sua et ipsius uxoris sue parte fideiussorem posuit
Mansonem Atrianensem filium quondam Petri qui Sfagilla
dictus est, et per ipsam guadiam ipse Mascinus obligavit se et suos
heredes semper defendere ipsis viro et uxori, Iohanni et Sike,
et illorum heredibus integrum illud quod ipse Mascinus sicut suprascriptum
est ipsi Iohanni pro parte sua et ipsius uxoris sue vendidit
ab omnibus hominibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipsi
vir et uxor et illorum heredes voluerint, suprascriptam venditionem
per se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum
197
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint. et si
sicut superius scriptum est ipse Mascinus et eius heredes ipsis
viro et uxori et illorum heredibus non adinpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
conponere ipsis viro et uxori et illorum heredibus quinquaginta
auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere.
suprascripto disturbato legitur: "sepes". Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
| |