|
233
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus
princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima
indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes et simeone, germani filii cuidam iohanni,
eo quod intus cibitatem abellini ante nobiliorum subscriptorum testium clarefacimus,
quia de isto mense bendidit nobis petrus presbiter filius genci una pecia de rebus in loco
baneo per finis et mensurie, sicut una cartula nostra continet, et ipse predictus petrus
presbiter una cum iohannes filius marandi donaberunt nobis una alia pecia de rebus de
supradicto loco baneo, sicut una cartula nostra continet, quod inde per mensurie aput
nos firmate retinemus, quod falcus archisubdiaconus et notarius scripsit. Modo quidem
coniunximus nos in bonam conbenientiam cum ipsi prenominati petrus presbiter et iohannes;
234
et ideo vone sue volumtatis guadia nobis dederunt, et mediatores nobis posuerunt se
ipsos oc tinore, ut, ubi nos prenominati vel nostris eredibus potuerimus abere hominem ad
legem, qui de ambo ipse pecie de rebus infra predicte finis et mensurie nobis contraberit,
sicut in omnibus ipse cartule nostre continunt, debeant ipsi et illorum eredibus nobis
et ad nostris eredibus in omnibus illut nobis defensare ab omnibus ominibus ab omnibusque
partibus, et da ipse uxoribus eorum et qui pro partibus eorum inde causaberit, illut
vobis defensarem, sicut testum de ipse ambo cartule nostre continunt, de totam ipsam rebus
per eadem guadia et se ipsi mediatores, et per conbenientia obligaverunt ipsi prenominati
petrus presbiter et iohannes, et suis obligaverunt eredibus, nobis et ad nostris eredibus,
et cui iste brebe in manu parueri, ad pingnerandum se ipsi et illorum eredibus
licitum et inlicitum, de quantum inde vobis oportuum fuerit ad pignerandum, absque omni
calumniis de omnia eorum causa per eadem guadia et se ipsi mediatores. Ego gualfus archisubdiaconus
et notarius oc brebe scripsit et interfuit in abellino.
+ EGO FALCO
+ Ego ioannes.
| |